<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi006.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ex his litteris intellegitur Cassio Faustinam consciam non fuisse, quin etiam supplicium eius graviter exegisse, si quidem Antoninum quiescentem et clementiora cogitantem ad vindictae necessitatem
<milestone unit="section" n="2"/>
impulit, cui
<note target="n6.254.2"/>
Antoninus quid rescripserit, subdita
<milestone unit="section" n="3"/>
epistula perdocebit:
<q>Tu quidem, mea Faustina, religiose pro marito et pro nostris liberis agis. nam relegi epistulam tuam in Formiano, qua me hortaris,
<milestone unit="section" n="4"/>
ut in Avidii conscios vindicem, ego vero et eius liberis parcam et genero et uxori, et ad senatum scribam, ne aut proscriptio gravior sit aut poena
<milestone unit="section" n="5"/>
crudelior. non enim quicquam est, quod imperatorem Romanum melius commendet gentibus quam cle-
<note n="n6.254.1">signitas P, which Ellis thinks perhaps right in sense of
<q> in cipher .</q>
</note>
<note n="n6.254.2"> cu, i.e. cum. P.</note>
<pb n="p.256"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
mentia. haec Caesarem deum fecit, haec Augustum consecravit, haec patrem tuum specialiter Pii nomine
<milestone unit="section" n="7"/>
ornavit, denique si ex mea sententia de bello iudicatum
<milestone unit="section" n="8"/>
esset, nec Avidius esset occisus, esto igitur secura; ' di me tuentur, dis pietas mea — — cordi est'. Pompeianum nostrum in annum sequentem consulem dixi.</q>
haec Antoninus ad coniugem. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ad senatum autem qualem orationem miserit,
<milestone unit="section" n="2"/>
interest scire, ex oratione Marci Antonini:
<q>Habetis igitur, patres conscripti, pro gratulatione victoriae generum meum consulem, Pompeianum dico, cuius aetas olim remuneranda fuerat consulatu, nisi viri fortes intervenissent, quibus reddi debuit
<milestone unit="section" n="3"/>
quod a re publica debebatur. nunc quod ad defectionem Cassianam pertinet, vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut censura vestra deposita meam pietatem clementiamque servetis, immo vestram, neque
<milestone unit="section" n="4"/>
quemquam
<note target="n6.256.1"/>
senatus occidat, nemo senatorum puniatur, nullius fundatur viri nobilis sanguis, deportati redeant,
<milestone unit="section" n="5"/>
proscripti bona recipiant, utinam possem multos
<note target="n6.256.2"/>
etiam ab inferis excitare! non enim umquam placet in imperatore vindicta sui doloris, quae si iustior
<milestone unit="section" n="6"/>
fuerit, acrior videtur, quare filiis Avidii Cassii et
<note n="n6.256.1">quemquam ullum P; ullum removed by Lessing; quemquam unum Peter.</note>
<note n="n6.256.2">multos P, which Lessing restores; multatos Peter. </note>
<pb n="p.258"/>
genero et uxori veniam dabitis, et quid dico veniam?
<milestone unit="section" n="7"/>
cum illi nihil fecerint, vivant igitur securi, scientes sub Marco vivere, vivant in patrimonio parentum pro parte donato, auro argento vestibus fruantur, sint divites, sint securi, sint vagi et liberi et per ora omnium ubique populorum circumferant meae, circumferant
<milestone unit="section" n="8"/>
vestrae pietatis exemplum, nec magna haec est, patres conscripti, clementia, veniam proscriptorum
<milestone unit="section" n="9"/>
liberis et coniugibus dari. ego vero a vobis peto, ut conscios senatorii ordinis et equestris a caede, a proscriptione, a timore, ab infamia, ab invidia, et postremo ab omni vindicetis iniuria detisque hoc meis temporibus,
<milestone unit="section" n="10"/>
ut in causa tyrannidis qui in tumultu cecidit probetur occisus.</q>
</p></div></div></body></text></TEI>