Avidius Cassius, ut quidam volunt, ex familia Cassiorum fuisse dicitur, per matrem tamen; homine novo genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et post ad summas dignitates pervenerat, cuius Quadratus in historiis meminit, et quidem graviter, cum illum summum virum et necessarium rei publicae adserit et apud ipsum Marcum praevalidum. nam iam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur. Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in curia in C. Iulium conspiraverant, oderat tacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomen dicebatque esse eo gravius nomen imperii, quod non posset e re publica tolli nisi per alterum homine nouo genitus Klebs, Prosop. i. p. 188; homine omitted in P; auo genitus Peter (vulg.). So P corr.; in ciuilium P 1. Thus Peter with Mommsen; esse grauius nomine P. The honorary title of Vir Clarissimus was regularly borne by senators during the later empire. imperatorem, denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectionem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper a ducibus suspectum. Vero autem illum parasse insidias, ipsius Veri epistula indicat, quam inserui. ex epistula Veri: Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii; quem velim observari iubeas, omnia ei nostra displicent, opes non mediocres parat, litteras nostras ridet, te philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat. vide quid agendum sit. ego hominem non odi, sed vide ne tibi et liberis tuis non bene consulas, cum talem inter praecinctos habeas qualem milites libenter audiunt, libenter vident. rescriptum Marci de Avidio Cassio: Epistulam tuam legi, sollicitam potius quam imperatoriam et non nostri temporis. nam si ei divinitus debetur imperium, non poterimus interficere, etiamsi velimus, scis enim proavi tui dictum: 'successorem suum nullus occidit'. sin minus, ipse sponte sine nostra crudelitate fatales laqueos inciderit, adde quod non possumus reum facere, quem et nullus accusat et, ut ipse dicis, milites inde, following iam in P, removed by Novak. omnia ei nostra displicent P corr. (ediplicent P 1); omnia enim nostra ei d. Peter. consulat P. quam omitted by P1, added by P corr. amant. deinde in causis maiestatis haec natura est ut videantur vim pati etiam quibus probatur, scis enim ipse quid avus tuus Hadrianus dixerit: ' misera condicio imperatorum, quibus de adfectata tyrannide nisi occisis non potest credi'. eius autem exemplum ponere malui quam Domitiani, qui hoc primus dixisse fertur, tyrannorum enim etiam bona dicta non habent tantum auctoritatis quantum debent. sibi ergo habeat suos mores, maxime cum bonus dux sit et severus et fortis et rei publicae necessarius, nam quod dicis, liberis meis cavendum esse morte illius; plane liberi mei pereant, si magis amari merebitur Avidius quam illi, et si rei publicae expediet, Cassium vivere quam liberos Marci. haec de Cassio Verus, haec Marcus. Sed nos hominis naturam et mores breviter explicabimus. neque enim plura de his sciri possunt, quorum vitam et inlustrare nullus audet eorum causa a quibus oppressi fuerint, addemus autem quemadmodum ad imperium venerit et quemadmodum sit occisus et ubi victus. proposui enim, Diocletiane Auguste, omnes qui imperatorum nomen sive iusta causa sive iniusta habuerunt, in litteras mittere, ut omnes purpuratos Augustos cognosceres. Fuit his moribus, ut nonnumquam trux et asper videretur, aliquando mitis et lenis, saepe religiosus, alias contemptor sacrorum, avidus vini item abstinens, adfectata Petschenig; adfectu P; adfecta Peter. malui omitted by P 1, supplied by P corr. siue iusta causa siue iniusta Novak; siue iniusta P 1; siue iuste siue iniuste P corr.; siue iusta ex causa siue iniusta Peter with Mommsen. cibi adpetens et mediae patiens, Veneris cupidus et castitatis amator, nec defuerunt qui illum Catilinam vocarent, cum et ipse se ita gauderet appellari, addens futurum se Sergium si dialogistam occidisset. Antoninum hoc nomine significans, qui tantum enituit in philosophia, ut iturus ad bellum Marcomannicum, timentibus cunctis ne quid fatale proveniret, rogatus sit non adulatione sed serio, ut praecepta philosophiae ederet, nec ille timuit, sed per ordinem paraeneseos per triduum disputavit, fuit praeterea disciplinae militaris Avidius Cassius tenax et qui se Marium dici vellet. Quoniam de severitate illius dicere coepimus, multa exstant crudelitatis potius quam severitatis eius indicia, nam primum milites qui aliquid provincialibus tulissent per vim, in illis ipsis locis, in quibus peccaverant, in crucem sustulit, primus etiam id supplicii genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum octoginta et centum et a summo usque ad imum damnatos ligaret et ab imo focum adponeret incensisque aliis alios fumo, cruciatu, timore etiam necaret. idem denos catenatos in profluentem mergi iubebat vel in mare. idem multis desertoribus manus excidit, aliis crura incidit ac poplites, dicens maius exemplum esse The words hoc est praeceptionum, which follow paraeneseos in P, removed by Cas. The words id est materiam, following centum in P, removed by Cas. viventis miserabiliter criminosi quam occisi, eum exercitum duceret, et inscio ipso manus auxiliaria centurionibus suis auctoribus tria milia Sarmatarum neglegentius agentum in Danuvii ripis occidissent et eum praeda ingenti ad eum redissent sperantibus centurionibus praemium, quod perparva manu tantum hostium segnius agentibus tribunis et ignorantibus occidissent, rapi eos iussit et in crucem tolli servilique supplicio adfici, quod exemplum non exstabat, dicens evenire potuisse ut essent insidiae, ac periret Romani imperii reverentia, et cum ingens seditio in exercitu orta esset, processit nudus campestri solo tectus et ait, Percutite, inquit, me, si audetis, et corruptae disciplinae facinus addite, tunc conquiescentibus cunctis meruit timeri, quia ipse non timuit, quae res tantum disciplinae Romanis addidit, tantum terroris barbaris iniecit, ut pacem annorum centum ab Antonino absente peterent; si quidem viderant damnatos Romani ducis iudicio etiam eos qui contra fas vicerant. De hoc multa gravia contra militum licentiam facta inveniuntur apud Aemilium Parthenianum, qui adfectatores tyrannidis iam inde a veteribus historiae tradidit, nam et virgis caesos in foro et in mediis auiuentis (a later erased) P; aduiuentis Peter 2 with Baehrens. in exercitum orta P, Peter. ipse om. by Peter. castris securi percussit, qui ita meruerunt, et manus multis amputavit, et praeter laridum ac buccellatum atque acetum militem in expeditione portare prohibuit et si aliud quippiam repperit luxuriem non levi supplico adfecit, exstat de hoc epistula divi Marci ad praefectum suum talis: Avidio Cassio legiones Syriacas dedi diffluentes luxuria et Daphnidis moribus agentes, quas totas excaldantes se repperisse Caesonius Vectilianus scripsit, et puto me non errasse, si quidem et tu notum habeas Cassium, hominem Cassianae severitatis et disciplinae, neque enim milites regi possunt nisi vetere disciplina, scis enim versum a bono poeta dictum et omnibus frequentatum: ' Moribus antiquis res stat Romana virisque. tu tantum fac adsint legionibus abunde commeatus, quos, si bene Avidium novi, scio non perituros. praefecti ad Marcum: Recte consuluisti, mi domine, quod Cassium praefecisti Syriacis legionibus, nihil enim tam expedit quam homo severior Graecanicis militibus, ille sane omnes excaldationes, omnes flores de capite collo et sinu militi excutiet. annona militaris omnis parata est, neque quicquam deest sub bono duce; non enim multum aut quaeritur aut impenditur.