<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi006.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Avidius Cassius, ut quidam volunt, ex familia Cassiorum fuisse dicitur, per matrem tamen; homine novo
<note target="n6.232.2"/>
genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et
<milestone unit="section" n="2"/>
post ad summas dignitates pervenerat, cuius Quadratus in historiis meminit, et quidem graviter, cum illum summum virum et necessarium rei publicae
<milestone unit="section" n="3"/>
adserit et apud ipsum Marcum praevalidum. nam iam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur.
<milestone unit="section" n="4"/>
Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in curia in C. Iulium
<note target="n6.232.3"/>
conspiraverant, oderat tacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomen dicebatque esse eo gravius nomen
<note target="n6.232.4"/>
imperii, quod non posset e re publica tolli nisi per alterum
<note n="n6.232.2">homine nouo genitus Klebs, Prosop. i. p. 188; homine omitted in P; auo genitus Peter (vulg.).</note>
<note n="n6.232.3">So P corr.; in ciuilium P 1. </note>
<note n="n6.232.4">Thus Peter with Mommsen; esse grauius nomine P. </note>
<note n="n6.232.1">The honorary title of Vir Clarissimus was regularly borne by senators during the later empire. </note>
<pb n="p.234"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
imperatorem, denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectionem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper a ducibus suspectum.
<milestone unit="section" n="6"/>
Vero autem illum parasse insidias, ipsius Veri epistula
<milestone unit="section" n="7"/>
indicat, quam inserui. ex epistula Veri:
<q>Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam
<note target="n6.234.1"/>
sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii; quem velim
<milestone unit="section" n="8"/>
observari iubeas, omnia ei nostra displicent,
<note target="n6.234.2"/>
opes non mediocres parat, litteras nostras ridet, te philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat.
<milestone unit="section" n="9"/>
vide quid agendum sit. ego hominem non odi, sed vide ne tibi et liberis tuis non bene consulas,
<note target="n6.234.3"/>
cum talem inter praecinctos habeas qualem milites libenter audiunt, libenter vident.</q>
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
rescriptum Marci de Avidio Cassio:
<q>Epistulam tuam legi, sollicitam potius quam
<note target="n6.234.4"/>
imperatoriam et non nostri temporis.
<milestone unit="section" n="2"/>
nam si ei divinitus debetur imperium, non poterimus interficere, etiamsi velimus, scis enim proavi tui dictum: 'successorem suum nullus occidit'. sin minus, ipse sponte sine nostra crudelitate fatales
<milestone unit="section" n="3"/>
laqueos inciderit, adde quod non possumus reum facere, quem et nullus accusat et, ut ipse dicis, milites
<note n="n6.234.1">inde, following iam in P, removed by Novak.</note>
<note n="n6.234.2">omnia ei nostra displicent P corr. (ediplicent P 1); omnia enim nostra ei d. Peter.</note>
<note n="n6.234.3">consulat P.</note>
<note n="n6.234.4">quam omitted by P1, added by P corr. </note>
<pb n="p.236"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
amant. deinde in causis maiestatis haec natura est ut videantur vim pati etiam quibus probatur, scis enim ipse quid avus tuus Hadrianus dixerit:
<milestone unit="section" n="5"/>
' misera condicio imperatorum, quibus de adfectata
<note target="n6.236.1"/>
tyrannide
<milestone unit="section" n="6"/>
nisi occisis non potest credi'. eius autem exemplum ponere malui
<note target="n6.236.2"/>
quam Domitiani, qui hoc primus dixisse fertur, tyrannorum enim etiam bona dicta non habent
<milestone unit="section" n="7"/>
tantum auctoritatis quantum debent. sibi ergo habeat suos mores, maxime cum bonus dux sit et
<milestone unit="section" n="8"/>
severus et fortis et rei publicae necessarius, nam quod dicis, liberis meis cavendum esse morte illius; plane liberi mei pereant, si magis amari merebitur Avidius quam illi, et si rei publicae expediet, Cassium vivere quam liberos Marci.</q>
haec de Cassio Verus, haec Marcus. </p></div></div></body></text></TEI>