Avidius Cassius, ut quidam volunt, ex familia Cassiorum fuisse dicitur, per matrem tamen; homine novo genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et post ad summas dignitates pervenerat, cuius Quadratus in historiis meminit, et quidem graviter, cum illum summum virum et necessarium rei publicae adserit et apud ipsum Marcum praevalidum. nam iam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur. Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in curia in C. Iulium conspiraverant, oderat tacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomen dicebatque esse eo gravius nomen imperii, quod non posset e re publica tolli nisi per alterum homine nouo genitus Klebs, Prosop. i. p. 188; homine omitted in P; auo genitus Peter (vulg.). So P corr.; in ciuilium P 1. Thus Peter with Mommsen; esse grauius nomine P. The honorary title of Vir Clarissimus was regularly borne by senators during the later empire. imperatorem, denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectionem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper a ducibus suspectum. Vero autem illum parasse insidias, ipsius Veri epistula indicat, quam inserui. ex epistula Veri: Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii; quem velim observari iubeas, omnia ei nostra displicent, opes non mediocres parat, litteras nostras ridet, te philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat. vide quid agendum sit. ego hominem non odi, sed vide ne tibi et liberis tuis non bene consulas, cum talem inter praecinctos habeas qualem milites libenter audiunt, libenter vident. rescriptum Marci de Avidio Cassio: Epistulam tuam legi, sollicitam potius quam imperatoriam et non nostri temporis. nam si ei divinitus debetur imperium, non poterimus interficere, etiamsi velimus, scis enim proavi tui dictum: 'successorem suum nullus occidit'. sin minus, ipse sponte sine nostra crudelitate fatales laqueos inciderit, adde quod non possumus reum facere, quem et nullus accusat et, ut ipse dicis, milites inde, following iam in P, removed by Novak. omnia ei nostra displicent P corr. (ediplicent P 1); omnia enim nostra ei d. Peter. consulat P. quam omitted by P1, added by P corr. amant. deinde in causis maiestatis haec natura est ut videantur vim pati etiam quibus probatur, scis enim ipse quid avus tuus Hadrianus dixerit: ' misera condicio imperatorum, quibus de adfectata tyrannide nisi occisis non potest credi'. eius autem exemplum ponere malui quam Domitiani, qui hoc primus dixisse fertur, tyrannorum enim etiam bona dicta non habent tantum auctoritatis quantum debent. sibi ergo habeat suos mores, maxime cum bonus dux sit et severus et fortis et rei publicae necessarius, nam quod dicis, liberis meis cavendum esse morte illius; plane liberi mei pereant, si magis amari merebitur Avidius quam illi, et si rei publicae expediet, Cassium vivere quam liberos Marci. haec de Cassio Verus, haec Marcus.