<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi005.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et hanc vitae diversitatem 1 atque alia multa inter Marcum et Verum simultates fecisse, non aperta veritas indicabat, sed occultus rumor inseverat.
<milestone unit="section" n="2"/>
verum illud praecipuum quod, eum Libonem quendam patruelem suum Marcus legatum in Syriam misisset, atque ille se insolentius quam verecundus senator efferret, dicens ad fratrem suum se
<note target="n5.226.2"/>
scripturum esse si quid
<note target="n5.226.3"/>
forte dubitaret, nec Verus praesens pati posset, subitoque morbo notis prope veneni exsistentibus interisset, visum est nonnullis, non tamen Marco, quod eius fraude putaretur occisus, quae res simultatum auxit rumorem.
<milestone unit="section" n="3"/>
Liberti multum potuerunt apud Verum, ut in vita Marci diximus, Geminas et Agaclytus, cui dedit invito
<milestone unit="section" n="4"/>
Marco Libonis uxorem, denique nuptiis a Vero
<note target="n5.226.4"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
celebratis Marcus convivio non interfuit, habuit et alios libertos Verus improbos, Coeden et Eclectum
<milestone unit="section" n="6"/>
ceterosque, quos omnes Marcus post mortem Veri specie honoris abiecit
<note target="n5.226.5"/>
Eclecto retento, qui postea Commodum filium eius occidit.
<milestone unit="section" n="7"/>
Ad bellum Germanicum, Marcus quod nollet Lucium sine se vel ad bellum mittere vel in urbe dimittere causa luxuriae, simul profecti sunt atque Aquileiam venerunt invitoque Lucio Alpes transgressi,
<note n="n5.226.1">haec
<gap reason="omitted"/>
diuersitas P.</note>
<note n="n5.226.2">fratrem suum se Peter; fratres suos P.</note>
<note n="n5.226.3">qui P. </note>
<note n="n5.226.4">ab Vero Peter; habero P. </note>
<note n="n5.226.5">adiecit P. </note>
<pb n="p.228"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
cum Verus apud Aquileiam tantum venatus
<note target="n5.228.1"/>
convivatusque esset, Marcus autem omnia prospexisset.
<milestone unit="section" n="9"/>
de quo bello quid
<note target="n5.228.2"/>
per legatos barbarorum pacem petentium, quid
<note target="n5.228.3"/>
per duces nostros gestum est, in
<milestone unit="section" n="10"/>
Marci vita plenissime disputatum est. composito autem bello in Pannonia urguente Lucio Aquileiam redierunt,
<note target="n5.228.4"/>
quodque
<note target="n5.228.5"/>
urbanas desiderabat Lucius
<milestone unit="section" n="11"/>
voluptates in urbem festinatum
<note target="n5.228.6"/>
est. sed non longe ab Altino subito in vehiculo morbo, quem apoplexin vocant, correptus Lucius depositus e vehiculo detracto sanguine Altinum perductus, cum triduo mutus vixisset, apud Altinum periit. </p></div></div></body></text></TEI>