Et hanc vitae diversitatem 1 atque alia multa inter Marcum et Verum simultates fecisse, non aperta veritas indicabat, sed occultus rumor inseverat. verum illud praecipuum quod, eum Libonem quendam patruelem suum Marcus legatum in Syriam misisset, atque ille se insolentius quam verecundus senator efferret, dicens ad fratrem suum se scripturum esse si quid forte dubitaret, nec Verus praesens pati posset, subitoque morbo notis prope veneni exsistentibus interisset, visum est nonnullis, non tamen Marco, quod eius fraude putaretur occisus, quae res simultatum auxit rumorem. Liberti multum potuerunt apud Verum, ut in vita Marci diximus, Geminas et Agaclytus, cui dedit invito Marco Libonis uxorem, denique nuptiis a Vero celebratis Marcus convivio non interfuit, habuit et alios libertos Verus improbos, Coeden et Eclectum ceterosque, quos omnes Marcus post mortem Veri specie honoris abiecit Eclecto retento, qui postea Commodum filium eius occidit. Ad bellum Germanicum, Marcus quod nollet Lucium sine se vel ad bellum mittere vel in urbe dimittere causa luxuriae, simul profecti sunt atque Aquileiam venerunt invitoque Lucio Alpes transgressi, haec diuersitas P. fratrem suum se Peter; fratres suos P. qui P. ab Vero Peter; habero P. adiecit P. cum Verus apud Aquileiam tantum venatus convivatusque esset, Marcus autem omnia prospexisset. de quo bello quid per legatos barbarorum pacem petentium, quid per duces nostros gestum est, in Marci vita plenissime disputatum est. composito autem bello in Pannonia urguente Lucio Aquileiam redierunt, quodque urbanas desiderabat Lucius voluptates in urbem festinatum est. sed non longe ab Altino subito in vehiculo morbo, quem apoplexin vocant, correptus Lucius depositus e vehiculo detracto sanguine Altinum perductus, cum triduo mutus vixisset, apud Altinum periit.