<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi005.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ciliciaeque clariores voluptatibus immorabatur. Antiochiam posteaquam venit, ipse quidem se luxuriae dedidit, duces autem confecerunt Parthicum bellum, Statius Priscus et Avidius Cassius et Martius Verus per quadriennium, ita ut Babylonem et Mediam pervenirent
<milestone unit="section" n="2"/>
et Armeniam vindicarent. partumque ipsi nomen est Armeniaci, Parthici, Medici, quod etiam
<milestone unit="section" n="3"/>
Marco Romae agenti delatum est. egit autem per quadriennium Verus hiemem Laodiceae, aestatem
<milestone unit="section" n="4"/>
apud Daphnen, reliquam partem Antiochiae, risui fuit omnibus Syris, quorum multa ioca in theatro in
<milestone unit="section" n="5"/>
eum dicta exstant, vernas in triclinium Saturnalibus
<milestone unit="section" n="6"/>
et diebus festis semper admisit, ad Euphraten tamen impulsum comitum suorum sequendo
<note target="n5.220.2"/>
profectus est.
<milestone unit="section" n="7"/>
Ephesum etiam rediit, ut Lucillam uxorem, missam a patre Marco, susciperet, et idcirco maxime ne Marcus cum ea in Syriam veniret ac flagitia eius adnosceret.
<note n="n5.220.1">So Peter; quod eum P 1 (m later erased).</note>
<note n="n5.220.2">So Peter 2; inpulsum
<gap reason="omitted"/>
secunde P 1; inpulsu
<gap reason="omitted"/>
secum P corr. </note>
<pb n="p.222"/>
nam senatui Marcus dixerat se filiam in Syriam deducturum.
<milestone unit="section" n="8"/>
confecto sane bello regna regibus, provincias
<milestone unit="section" n="9"/>
vero comitibus suis regendas dedit. Romam inde ad triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum relinqueret, rediit et pariter cum fratre triumphavit, susceptis a senatu nominibus quae in exercitu
<milestone unit="section" n="10"/>
acceperat, fertur praeterea ad amicae vulgaris arbitrium in Syria posuisse barbam; unde in eum a Syris multa sunt dicta. </p></div></div></body></text></TEI>