Ciliciaeque clariores voluptatibus immorabatur. Antiochiam posteaquam venit, ipse quidem se luxuriae dedidit, duces autem confecerunt Parthicum bellum, Statius Priscus et Avidius Cassius et Martius Verus per quadriennium, ita ut Babylonem et Mediam pervenirent et Armeniam vindicarent. partumque ipsi nomen est Armeniaci, Parthici, Medici, quod etiam Marco Romae agenti delatum est. egit autem per quadriennium Verus hiemem Laodiceae, aestatem apud Daphnen, reliquam partem Antiochiae, risui fuit omnibus Syris, quorum multa ioca in theatro in eum dicta exstant, vernas in triclinium Saturnalibus et diebus festis semper admisit, ad Euphraten tamen impulsum comitum suorum sequendo profectus est. Ephesum etiam rediit, ut Lucillam uxorem, missam a patre Marco, susciperet, et idcirco maxime ne Marcus cum ea in Syriam veniret ac flagitia eius adnosceret. So Peter; quod eum P 1 (m later erased). So Peter 2; inpulsum secunde P 1; inpulsu secum P corr. nam senatui Marcus dixerat se filiam in Syriam deducturum. confecto sane bello regna regibus, provincias vero comitibus suis regendas dedit. Romam inde ad triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum relinqueret, rediit et pariter cum fratre triumphavit, susceptis a senatu nominibus quae in exercitu acceperat, fertur praeterea ad amicae vulgaris arbitrium in Syria posuisse barbam; unde in eum a Syris multa sunt dicta.