<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi005.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Circensium tantam curam habuit ut frequenter e provincia
<note target="n5.218.1"/>
litteras causa circensium et miserit et
<milestone unit="section" n="2"/>
acceperit, denique etiam praesens et cum Marco sedens multas a Venetianis est passus iniurias, quod
<milestone unit="section" n="3"/>
turpissime contra eos faveret. nam et Volucri equo Prasino aureum simulacrum fecerat, quod secum portabat.
<milestone unit="section" n="4"/>
cui quidem passas uvas et nucleos in vicem hordei in praesepe ponebat, quem sagis fuco tinctis coopertum in Tiberianam ad se adduci iubebat, cui
<milestone unit="section" n="5"/>
mortuo sepulchrum in Vaticano fecit, in huius equi gratiam primum coeperunt equis aurei vel brabia
<milestone unit="section" n="6"/>
postulari. in tanto autem equus ille honore fuit, ut ei a populo Prasinianorum saepe modius aureorum postularetur.
<milestone unit="section" n="7"/>
Profectum eum ad Parthicum bellum Marcus Capuam prosecutus est; cumque inde per omnium villas se ingurgitaret, morbo implicitus apud Canusium
<note n="n5.218.1">e added by Salm.; prouincialibus P corr. </note>
<pb n="p.220"/>
aegrotavit, quo ad eum
<note target="n5.220.1"/>
visendum frater contendit.
<milestone unit="section" n="8"/>
multa in eius vita ignava et sordida etiam belli tempore
<milestone unit="section" n="9"/>
deteguntur. nam cum interfecto legato, caesis legionibus. Syris defectionem cogitantibus, oriens vastaretur, ille in Apulia venabatur et apud Corinthum et Athenas inter symphonias et cantica navigabat et per singulas maritimas civitates Asiae Pamphyliae </p></div></div></body></text></TEI>