Circensium tantam curam habuit ut frequenter e provincia litteras causa circensium et miserit et acceperit, denique etiam praesens et cum Marco sedens multas a Venetianis est passus iniurias, quod turpissime contra eos faveret. nam et Volucri equo Prasino aureum simulacrum fecerat, quod secum portabat. cui quidem passas uvas et nucleos in vicem hordei in praesepe ponebat, quem sagis fuco tinctis coopertum in Tiberianam ad se adduci iubebat, cui mortuo sepulchrum in Vaticano fecit, in huius equi gratiam primum coeperunt equis aurei vel brabia postulari. in tanto autem equus ille honore fuit, ut ei a populo Prasinianorum saepe modius aureorum postularetur. Profectum eum ad Parthicum bellum Marcus Capuam prosecutus est; cumque inde per omnium villas se ingurgitaret, morbo implicitus apud Canusium e added by Salm.; prouincialibus P corr. aegrotavit, quo ad eum visendum frater contendit. multa in eius vita ignava et sordida etiam belli tempore deteguntur. nam cum interfecto legato, caesis legionibus. Syris defectionem cogitantibus, oriens vastaretur, ille in Apulia venabatur et apud Corinthum et Athenas inter symphonias et cantica navigabat et per singulas maritimas civitates Asiae Pamphyliae