<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi005.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
pudore 2 illo ne reprehendere fratrem. et notissimum eius quidem fertur tale convivium, in quo primum duodecim accubuisse dicitur, cum sit notissimum dictum de numero convivarum
<q>septem convivium,
<milestone unit="section" n="2"/>
novem vero convicium,</q>
donatos autem pueros decoros qui ministrabant singulis, donatos etiam structores et lances singulis quibusque, donata et viva animalia vel cicurum vel ferarum avium vel quadripedum,
<note target="n5.216.3"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
quorum cibi adpositi erant, donatos etiam calices singulis per singulas potiones, murrinos et crystallinos Alexandrinos, quotiens bibitum est; data etiam aurea atque argentea pocula et gemmata, coronas quin etiam datas lemniscis aureis interpositis et alieni temporis
<note target="n5.216.4"/>
floribus, data et vasa aurea cum unguentis ad speciem
<milestone unit="section" n="4"/>
alabastrorum, data et vehicula cum mulabus ac mulionibus cum iuncturis argenteis, ut ita de convivio
<milestone unit="section" n="5"/>
redirent, omne autem convivium aestimatum dicitur
<milestone unit="section" n="6"/>
sexagies centenis milibus sestertiorum. hoc convivium posteaquam Marcus audivit, ingemuisse dicitur et
<milestone unit="section" n="7"/>
doluisse publicum fatum, post convivium lusum
<note n="n5.216.1">So Oberdick; omnia nesciens P; omnia non nesciens Peter. </note>
<note n="n5.216.2">So Novak; prae ( .R. in P) before pudore Peter.</note>
<note n="n5.216.3">So P; quadrupedium B, Peter.</note>
<note n="n5.216.4">So Pb; alienis temporibus P corr. </note>
<pb n="p.218"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
est tesseris usque ad lucem, et haec quidem post Parthicum bellum, ad quod eum misisse dicitur Marcus, ne vel in urbe ante oculos omnium peccaret, vel ut parsimoniam peregrinatione addisceret, vel ut timore bellico emendatior rediret, vel ut se imperatorem
<milestone unit="section" n="9"/>
esse cognosceret. sed quantum profecerit, cum alia vita tum haec quam narravimus cena monstravit. </p></div></div></body></text></TEI>