<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi005.perseus-lat2"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hac prosapia genitus patre ab Hadriano adoptato in familiam Aeliam devenit mortuoque patre Caesare
<milestone unit="section" n="2"/>
in Hadriani familia remansit, a quo Aurelio datus est adoptandus, cum sibi ille Pium filium Marcum
<milestone unit="section" n="3"/>
nepotem esse voluisset posteritati satis providens, et ea quidem lege ut filiam Pii Verus acciperet, quae data est Marco idcirco quia hic adhuc impar videbatur
<milestone unit="section" n="4"/>
aetate, ut in Marci vita exposuimus, duxit autem uxorem Marci filiam Lucillam. educatus est in domo
<milestone unit="section" n="5"/>
Tiberiana. audivit Scaurinum grammaticum Latinum, Scauri filium, qui grammaticus Hadriani fuit, Graecos Telephum
<note target="n5.208.1"/>
atque Hephaestionem,
<note target="n5.208.2"/>
Harpocrationem,
<note target="n5.208.3"/>
<note n="n5.208.1">talephum P.</note>
<note n="n5.208.2">Hefaestionem Peter; fertionem P. </note>
<note n="n5.208.3">arpocrationem Pb; acprocrationem Pa. </note>
<pb n="p.210"/>
rhetores Apollonium, Celerem Caninium et Herodem Atticum, Latinum Cornelium Frontonem; philosophos
<milestone unit="section" n="6"/>
Apollonium et Sextum, hos omnes amavit unice, atque ab his invicem dilectus est, nec tamen
<milestone unit="section" n="7"/>
ingeniosus ad litteras. amavit autem in pueritia versus facere, post orationes. et melior quidem orator fuisse dicitur quam poeta, immo, ut verius
<milestone unit="section" n="8"/>
dicam, peior poeta quam rhetor, nec desunt qui dicant eum adiutum ingenio amicorum, atque ab aliis ei illa ipsa, qualiacumque sunt, scripta; si quidem multos disertos et eruditos semper secum habuisse
<milestone unit="section" n="9"/>
dicitur, educatorem habuit Nicomedem. fuit voluntarius
<note target="n5.210.1"/>
et nimis laetus et omnibus deliciis ludis iocis
<milestone unit="section" n="10"/>
decenter aptissimus. post septimum annum in familiam Aureliam traductus Marci moribus et auctoritate formatus est. amavit venatus palaestras et omnia
<milestone unit="section" n="11"/>
exercitia iuventutis, fuitque privatus in domo imperatoria viginti et tribus annis. </p></div></div></body></text></TEI>