Hac prosapia genitus patre ab Hadriano adoptato in familiam Aeliam devenit mortuoque patre Caesare in Hadriani familia remansit, a quo Aurelio datus est adoptandus, cum sibi ille Pium filium Marcum nepotem esse voluisset posteritati satis providens, et ea quidem lege ut filiam Pii Verus acciperet, quae data est Marco idcirco quia hic adhuc impar videbatur aetate, ut in Marci vita exposuimus, duxit autem uxorem Marci filiam Lucillam. educatus est in domo Tiberiana. audivit Scaurinum grammaticum Latinum, Scauri filium, qui grammaticus Hadriani fuit, Graecos Telephum atque Hephaestionem, Harpocrationem, talephum P. Hefaestionem Peter; fertionem P. arpocrationem Pb; acprocrationem Pa. rhetores Apollonium, Celerem Caninium et Herodem Atticum, Latinum Cornelium Frontonem; philosophos Apollonium et Sextum, hos omnes amavit unice, atque ab his invicem dilectus est, nec tamen ingeniosus ad litteras. amavit autem in pueritia versus facere, post orationes. et melior quidem orator fuisse dicitur quam poeta, immo, ut verius dicam, peior poeta quam rhetor, nec desunt qui dicant eum adiutum ingenio amicorum, atque ab aliis ei illa ipsa, qualiacumque sunt, scripta; si quidem multos disertos et eruditos semper secum habuisse dicitur, educatorem habuit Nicomedem. fuit voluntarius et nimis laetus et omnibus deliciis ludis iocis decenter aptissimus. post septimum annum in familiam Aureliam traductus Marci moribus et auctoritate formatus est. amavit venatus palaestras et omnia exercitia iuventutis, fuitque privatus in domo imperatoria viginti et tribus annis.