Fuit sermo quod et socrum Faustinam incestasset. et dicitur Faustinae socrus dolo aspersis ostreis veneno exstinctus esse, idcirco quod consuetudinem quam cum matre habuerat filiae prodidisset. quamvis et illa fabula quae in Marci vita posita est abhorrens a talis viri vita sit exorta, cum multi etiam uxori eius flagitium mortis adsignent, et idcirco quod Fabiae nimium indulserat Verus, cuius potentiam uxor Lucilla ferre non posset, tanta sane familiaritas inter Lucium et Fabiam sororem fuit, ut hoc quoque usurpaverit rumor quod inierint consilium ad Marcum e vita tollendum, idque cum esset per Agaclytum uectatus P. quid Novak; quidem P; quidem quid Peter. quidem P. redieret Pb; rediret Pa. quoque P. festinatum Peter; destinatum P. Lucilla Mommsen; lucii P; uel Marci P corr. ut Novak; ut si P; uti Peter. libertum proditum Marco, anteventum Lucium a Faustina, ne praeveniet. Fuit decorus corpore, vultu geniatus, barba prope barbarice demissa, procerus et fronte in supercilia adductiore venerabilis, dicitur sane tantam habuisse curam flaventium capillorum, ut capiti auri ramenta respergeret, quo magis coma inluminata flavesceret. lingua impeditior fuit, aleae cupidissimus, vitae semper luxuriosae atque in pluribus Nero praeter crudelitatem et ludibria, habuit inter alium luxuriae apparatum calicem crystallinum nomine Volucrem ex eius equi nomine quem dilexit, humanae potionis modum supergressum.