<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi005.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Scio plerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque historiae dedicasse ut priorem Verum intimandum legentibus darent, non imperandi secutos
<note target="n5.206.1"/>
ordinem
<milestone unit="section" n="2"/>
sed vivendi; ego vero, quod prior Marcus imperare coepit, dein Verus, qui superstite periit Marco, priorem Marcum dehinc Verum credidi celebrandum. </p><p><milestone unit="section" n="3"/>
Igitur Lucius Ceionius Aelius
<note target="n5.206.2"/>
Commodus Verus Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque inter malos principes ponitur.
<milestone unit="section" n="4"/>
quem constat non inhorruisse vitiis, non abundasse virtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu sed sub Marco in simili ac paris
<note target="n5.206.3"/>
maiestatis imperio, a cuius secta lascivia morum et vitae licentioris nimie-
<note n="n5.206.1">secutus P 1; secuti sunt P corr.</note>
<note n="n5.206.2">caelius P.</note>
<note n="n5.206.3">pari P. </note>
<pb n="p.208"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
tate dissensit. erat enim morum simplicium et qui adumbrare nihil posset.
<milestone unit="section" n="6"/>
Huic naturalis pater fuit Lucius Helius Verus, qui ab Hadriano adoptatus primus Caesar est dictus et in
<milestone unit="section" n="7"/>
eadem statione constitutus periit, avi ac proavi et
<milestone unit="section" n="8"/>
item maiores plurimi consulares, natus est Lucius Romae in praetura patris sui XVIII kal. Ianuariarum
<milestone unit="section" n="9"/>
die quo et Nero, qui rerum potitus est. origo eius paterna pleraque ex Etruria fuit, materna ex Faventia. </p></div></div></body></text></TEI>