<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi005.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Scio plerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque historiae dedicasse ut priorem Verum intimandum legentibus darent, non imperandi secutos
<note target="n5.206.1"/>
ordinem
<milestone unit="section" n="2"/>
sed vivendi; ego vero, quod prior Marcus imperare coepit, dein Verus, qui superstite periit Marco, priorem Marcum dehinc Verum credidi celebrandum. </p><p><milestone unit="section" n="3"/>
Igitur Lucius Ceionius Aelius
<note target="n5.206.2"/>
Commodus Verus Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque inter malos principes ponitur.
<milestone unit="section" n="4"/>
quem constat non inhorruisse vitiis, non abundasse virtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu sed sub Marco in simili ac paris
<note target="n5.206.3"/>
maiestatis imperio, a cuius secta lascivia morum et vitae licentioris nimie-
<note n="n5.206.1">secutus P 1; secuti sunt P corr.</note>
<note n="n5.206.2">caelius P.</note>
<note n="n5.206.3">pari P. </note>
<pb n="p.208"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
tate dissensit. erat enim morum simplicium et qui adumbrare nihil posset.
<milestone unit="section" n="6"/>
Huic naturalis pater fuit Lucius Helius Verus, qui ab Hadriano adoptatus primus Caesar est dictus et in
<milestone unit="section" n="7"/>
eadem statione constitutus periit, avi ac proavi et
<milestone unit="section" n="8"/>
item maiores plurimi consulares, natus est Lucius Romae in praetura patris sui XVIII kal. Ianuariarum
<milestone unit="section" n="9"/>
die quo et Nero, qui rerum potitus est. origo eius paterna pleraque ex Etruria fuit, materna ex Faventia. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hac prosapia genitus patre ab Hadriano adoptato in familiam Aeliam devenit mortuoque patre Caesare
<milestone unit="section" n="2"/>
in Hadriani familia remansit, a quo Aurelio datus est adoptandus, cum sibi ille Pium filium Marcum
<milestone unit="section" n="3"/>
nepotem esse voluisset posteritati satis providens, et ea quidem lege ut filiam Pii Verus acciperet, quae data est Marco idcirco quia hic adhuc impar videbatur
<milestone unit="section" n="4"/>
aetate, ut in Marci vita exposuimus, duxit autem uxorem Marci filiam Lucillam. educatus est in domo
<milestone unit="section" n="5"/>
Tiberiana. audivit Scaurinum grammaticum Latinum, Scauri filium, qui grammaticus Hadriani fuit, Graecos Telephum
<note target="n5.208.1"/>
atque Hephaestionem,
<note target="n5.208.2"/>
Harpocrationem,
<note target="n5.208.3"/>
<note n="n5.208.1">talephum P.</note>
<note n="n5.208.2">Hefaestionem Peter; fertionem P. </note>
<note n="n5.208.3">arpocrationem Pb; acprocrationem Pa. </note>
<pb n="p.210"/>
rhetores Apollonium, Celerem Caninium et Herodem Atticum, Latinum Cornelium Frontonem; philosophos
<milestone unit="section" n="6"/>
Apollonium et Sextum, hos omnes amavit unice, atque ab his invicem dilectus est, nec tamen
<milestone unit="section" n="7"/>
ingeniosus ad litteras. amavit autem in pueritia versus facere, post orationes. et melior quidem orator fuisse dicitur quam poeta, immo, ut verius
<milestone unit="section" n="8"/>
dicam, peior poeta quam rhetor, nec desunt qui dicant eum adiutum ingenio amicorum, atque ab aliis ei illa ipsa, qualiacumque sunt, scripta; si quidem multos disertos et eruditos semper secum habuisse
<milestone unit="section" n="9"/>
dicitur, educatorem habuit Nicomedem. fuit voluntarius
<note target="n5.210.1"/>
et nimis laetus et omnibus deliciis ludis iocis
<milestone unit="section" n="10"/>
decenter aptissimus. post septimum annum in familiam Aureliam traductus Marci moribus et auctoritate formatus est. amavit venatus palaestras et omnia
<milestone unit="section" n="11"/>
exercitia iuventutis, fuitque privatus in domo imperatoria viginti et tribus annis. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Qua die togam virilem Verus accepit, Antoninus Pius ea occasione qua patris templum dedicabat
<milestone unit="section" n="2"/>
populo liberalis fuit. mediusque inter Pium et Marcum idem resedit,
<note target="n5.210.2"/>
cum quaestor populo munus
<milestone unit="section" n="3"/>
daret, post quaesturam statim consul est factus cum
<note n="n5.210.1">So P; uoluptuarius Peter.</note>
<note n="n5.210.2">se resedit P. </note>
<pb n="p.212"/>
Sextio
<note target="n5.212.1"/>
Laterano. interiectis annis cum Marco fratre
<milestone unit="section" n="4"/>
iterum factus est consul, diu autem et
<note target="n5.212.2"/>
privatus fuit et ea honorificentia caruit qua Marcus ornabatur.
<milestone unit="section" n="5"/>
nam neque
<note target="n5.212.3"/>
in senatu ante quaesturam sedit neque in itinere cum patre sed cum praefecto praetorii vectus est nec aliud ei honorificentiae adnomen adiunctum est quam quod Augusti filius appellatus est.
<milestone unit="section" n="6"/>
fuit studiosus etiam circensium haud aliter quam gladiatorii muneris. hic cum tantis deliciarum et luxuriae quateretur erroribus, ab Antonino videtur ob hoc retentus quod eum pater ita in adoptionem Pii transire iusserat ut nepotem appellaret. cui, quantum
<milestone unit="section" n="7"/>
videtur, fidem exhibuit, non amorem, amavit tamen Antoninus Pius simplicitatem ingenii puritatemque
<note target="n5.212.4"/>
vivendi hortatusque est ut imitaretur et
<milestone unit="section" n="8"/>
fratrem, defuncto Pio Marcus in eum omnia contulit, participatu etiam imperatoriae potestatis indulto, sibique consortem fecit, cum illi soli senatus detulisset imperium. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Dato igitur imperio et indulta tribunicia potestate, post consulatus
<note target="n5.212.5"/>
etiam honorem delatum Verum vocari praecepit, suum in eum transferens nomen,
<milestone unit="section" n="2"/>
cum ante Commodus vocaretur. Lucius quidem
<note n="n5.212.1">Sextio Peter with Clinton; sestilio P.</note>
<note n="n5.212.2">ei P.</note>
<note n="n5.212.3">nam neque Jordan; namque P.</note>
<note n="n5.212.4">puritatemque P, perhaps a corruption; Peter suggests hilaritatemque.</note>
<note n="n5.212.5">post consulatus Petrarch; proconsulatos P 1; proconsulatum F corr. </note>
<pb n="p.214"/>
Marco vicem reddens si quid susciperet
<note target="n5.214.1"/>
obsecutus
<milestone unit="section" n="3"/>
ut legatus proconsuli vel praeses imperatori, iam primum enim pro ambobus
<note target="n5.214.2"/>
ad milites est locutus et pro consensu imperii
<note target="n5.214.3"/>
graviter se et ad Marci mores egit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Ubi vero in Syriam
<note target="n5.214.4"/>
profectus est, non solum licentia vitae liberioris sed etiam adulteriis et iuvenum
<note target="n5.214.5"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
amoribus infamatus est; si quidem tantae luxuriae fuisse dicitur ut etiam, posteaquam
<note target="n5.214.6"/>
de Syria rediit, popinam domi instituerit, ad quam post convivium Marci devertebat,
<note target="n5.214.7"/>
ministrantibus sibi
<milestone unit="section" n="6"/>
omni genere turpium personarum, fertur et nocte perpeti alea lusisse, cum in Syria concepisset id vitium, atque in tantum vitiorum Gaianorum et Neronianorum ac Vitellianorum fuisse aemulum, ut vagaretur nocte per tabernas ac lupanaria obtecto capite cucullione vulgari viatorio et comissaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset, saepeque efflictum livida facie redisse et in tabernis agnitum, cum
<milestone unit="section" n="7"/>
sese absconderet. iaciebat et nummos in popinas
<milestone unit="section" n="8"/>
maximos, quibus calices frangeret, amavit et aurigas,
<note n="n5.214.1">Thus Lenze; si susciperet obsecutus P; † si susciperet obsecutus Peter.</note>
<note n="n5.214.2">So Damsté; Marcus pro ambobus P. </note>
<note n="n5.214.3">pro consensu imperii Jordan; pro consensus imperio P. </note>
<note n="n5.214.4">Syria P, Peter.</note>
<note n="n5.214.5">So Winterfeld; iuuentis P 1; iuuentutis P corr.; incestis Peter.</note>
<note n="n5.214.6">posteaquam Petrarch; quam postea P, Peter.</note>
<note n="n5.214.7">deuertebat P, which Lessing restores; diuertebat edd. </note>
<pb n="p.216"/>
<milestone unit="section" n="9"/>
Prasino favens. gladiatorum etiam frequentius pugnas in convivio habuit, trahens cenas in noctem et in toro convivali condormiens, ita ut levatus cum stromatibus
<milestone unit="section" n="10"/>
in cubiculum perferretur. somni fuit permodici, digestionis facillimae.
<milestone unit="section" n="11"/>
Sed Marcus haec omnia bene sciens
<note target="n5.216.1"/>
dissimulabat </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
pudore 2 illo ne reprehendere fratrem. et notissimum eius quidem fertur tale convivium, in quo primum duodecim accubuisse dicitur, cum sit notissimum dictum de numero convivarum
<q>septem convivium,
<milestone unit="section" n="2"/>
novem vero convicium,</q>
donatos autem pueros decoros qui ministrabant singulis, donatos etiam structores et lances singulis quibusque, donata et viva animalia vel cicurum vel ferarum avium vel quadripedum,
<note target="n5.216.3"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
quorum cibi adpositi erant, donatos etiam calices singulis per singulas potiones, murrinos et crystallinos Alexandrinos, quotiens bibitum est; data etiam aurea atque argentea pocula et gemmata, coronas quin etiam datas lemniscis aureis interpositis et alieni temporis
<note target="n5.216.4"/>
floribus, data et vasa aurea cum unguentis ad speciem
<milestone unit="section" n="4"/>
alabastrorum, data et vehicula cum mulabus ac mulionibus cum iuncturis argenteis, ut ita de convivio
<milestone unit="section" n="5"/>
redirent, omne autem convivium aestimatum dicitur
<milestone unit="section" n="6"/>
sexagies centenis milibus sestertiorum. hoc convivium posteaquam Marcus audivit, ingemuisse dicitur et
<milestone unit="section" n="7"/>
doluisse publicum fatum, post convivium lusum
<note n="n5.216.1">So Oberdick; omnia nesciens P; omnia non nesciens Peter. </note>
<note n="n5.216.2">So Novak; prae ( .R. in P) before pudore Peter.</note>
<note n="n5.216.3">So P; quadrupedium B, Peter.</note>
<note n="n5.216.4">So Pb; alienis temporibus P corr. </note>
<pb n="p.218"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
est tesseris usque ad lucem, et haec quidem post Parthicum bellum, ad quod eum misisse dicitur Marcus, ne vel in urbe ante oculos omnium peccaret, vel ut parsimoniam peregrinatione addisceret, vel ut timore bellico emendatior rediret, vel ut se imperatorem
<milestone unit="section" n="9"/>
esse cognosceret. sed quantum profecerit, cum alia vita tum haec quam narravimus cena monstravit. </p></div></div></body></text></TEI>