Scio plerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque historiae dedicasse ut priorem Verum intimandum legentibus darent, non imperandi secutos ordinem sed vivendi; ego vero, quod prior Marcus imperare coepit, dein Verus, qui superstite periit Marco, priorem Marcum dehinc Verum credidi celebrandum. Igitur Lucius Ceionius Aelius Commodus Verus Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque inter malos principes ponitur. quem constat non inhorruisse vitiis, non abundasse virtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu sed sub Marco in simili ac paris maiestatis imperio, a cuius secta lascivia morum et vitae licentioris nimie- secutus P 1; secuti sunt P corr. caelius P. pari P. tate dissensit. erat enim morum simplicium et qui adumbrare nihil posset. Huic naturalis pater fuit Lucius Helius Verus, qui ab Hadriano adoptatus primus Caesar est dictus et in eadem statione constitutus periit, avi ac proavi et item maiores plurimi consulares, natus est Lucius Romae in praetura patris sui XVIII kal. Ianuariarum die quo et Nero, qui rerum potitus est. origo eius paterna pleraque ex Etruria fuit, materna ex Faventia. Hac prosapia genitus patre ab Hadriano adoptato in familiam Aeliam devenit mortuoque patre Caesare in Hadriani familia remansit, a quo Aurelio datus est adoptandus, cum sibi ille Pium filium Marcum nepotem esse voluisset posteritati satis providens, et ea quidem lege ut filiam Pii Verus acciperet, quae data est Marco idcirco quia hic adhuc impar videbatur aetate, ut in Marci vita exposuimus, duxit autem uxorem Marci filiam Lucillam. educatus est in domo Tiberiana. audivit Scaurinum grammaticum Latinum, Scauri filium, qui grammaticus Hadriani fuit, Graecos Telephum atque Hephaestionem, Harpocrationem, talephum P. Hefaestionem Peter; fertionem P. arpocrationem Pb; acprocrationem Pa. rhetores Apollonium, Celerem Caninium et Herodem Atticum, Latinum Cornelium Frontonem; philosophos Apollonium et Sextum, hos omnes amavit unice, atque ab his invicem dilectus est, nec tamen ingeniosus ad litteras. amavit autem in pueritia versus facere, post orationes. et melior quidem orator fuisse dicitur quam poeta, immo, ut verius dicam, peior poeta quam rhetor, nec desunt qui dicant eum adiutum ingenio amicorum, atque ab aliis ei illa ipsa, qualiacumque sunt, scripta; si quidem multos disertos et eruditos semper secum habuisse dicitur, educatorem habuit Nicomedem. fuit voluntarius et nimis laetus et omnibus deliciis ludis iocis decenter aptissimus. post septimum annum in familiam Aureliam traductus Marci moribus et auctoritate formatus est. amavit venatus palaestras et omnia exercitia iuventutis, fuitque privatus in domo imperatoria viginti et tribus annis. Qua die togam virilem Verus accepit, Antoninus Pius ea occasione qua patris templum dedicabat populo liberalis fuit. mediusque inter Pium et Marcum idem resedit, cum quaestor populo munus daret, post quaesturam statim consul est factus cum So P; uoluptuarius Peter. se resedit P. Sextio Laterano. interiectis annis cum Marco fratre iterum factus est consul, diu autem et privatus fuit et ea honorificentia caruit qua Marcus ornabatur. nam neque in senatu ante quaesturam sedit neque in itinere cum patre sed cum praefecto praetorii vectus est nec aliud ei honorificentiae adnomen adiunctum est quam quod Augusti filius appellatus est. fuit studiosus etiam circensium haud aliter quam gladiatorii muneris. hic cum tantis deliciarum et luxuriae quateretur erroribus, ab Antonino videtur ob hoc retentus quod eum pater ita in adoptionem Pii transire iusserat ut nepotem appellaret. cui, quantum videtur, fidem exhibuit, non amorem, amavit tamen Antoninus Pius simplicitatem ingenii puritatemque vivendi hortatusque est ut imitaretur et fratrem, defuncto Pio Marcus in eum omnia contulit, participatu etiam imperatoriae potestatis indulto, sibique consortem fecit, cum illi soli senatus detulisset imperium. Dato igitur imperio et indulta tribunicia potestate, post consulatus etiam honorem delatum Verum vocari praecepit, suum in eum transferens nomen, cum ante Commodus vocaretur. Lucius quidem Sextio Peter with Clinton; sestilio P. ei P. nam neque Jordan; namque P. puritatemque P, perhaps a corruption; Peter suggests hilaritatemque. post consulatus Petrarch; proconsulatos P 1; proconsulatum F corr. Marco vicem reddens si quid susciperet obsecutus ut legatus proconsuli vel praeses imperatori, iam primum enim pro ambobus ad milites est locutus et pro consensu imperii graviter se et ad Marci mores egit. Ubi vero in Syriam profectus est, non solum licentia vitae liberioris sed etiam adulteriis et iuvenum amoribus infamatus est; si quidem tantae luxuriae fuisse dicitur ut etiam, posteaquam de Syria rediit, popinam domi instituerit, ad quam post convivium Marci devertebat, ministrantibus sibi omni genere turpium personarum, fertur et nocte perpeti alea lusisse, cum in Syria concepisset id vitium, atque in tantum vitiorum Gaianorum et Neronianorum ac Vitellianorum fuisse aemulum, ut vagaretur nocte per tabernas ac lupanaria obtecto capite cucullione vulgari viatorio et comissaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset, saepeque efflictum livida facie redisse et in tabernis agnitum, cum sese absconderet. iaciebat et nummos in popinas maximos, quibus calices frangeret, amavit et aurigas, Thus Lenze; si susciperet obsecutus P; † si susciperet obsecutus Peter. So Damsté; Marcus pro ambobus P. pro consensu imperii Jordan; pro consensus imperio P. Syria P, Peter. So Winterfeld; iuuentis P 1; iuuentutis P corr.; incestis Peter. posteaquam Petrarch; quam postea P, Peter. deuertebat P, which Lessing restores; diuertebat edd. Prasino favens. gladiatorum etiam frequentius pugnas in convivio habuit, trahens cenas in noctem et in toro convivali condormiens, ita ut levatus cum stromatibus in cubiculum perferretur. somni fuit permodici, digestionis facillimae. Sed Marcus haec omnia bene sciens dissimulabat pudore 2 illo ne reprehendere fratrem. et notissimum eius quidem fertur tale convivium, in quo primum duodecim accubuisse dicitur, cum sit notissimum dictum de numero convivarum septem convivium, novem vero convicium, donatos autem pueros decoros qui ministrabant singulis, donatos etiam structores et lances singulis quibusque, donata et viva animalia vel cicurum vel ferarum avium vel quadripedum, quorum cibi adpositi erant, donatos etiam calices singulis per singulas potiones, murrinos et crystallinos Alexandrinos, quotiens bibitum est; data etiam aurea atque argentea pocula et gemmata, coronas quin etiam datas lemniscis aureis interpositis et alieni temporis floribus, data et vasa aurea cum unguentis ad speciem alabastrorum, data et vehicula cum mulabus ac mulionibus cum iuncturis argenteis, ut ita de convivio redirent, omne autem convivium aestimatum dicitur sexagies centenis milibus sestertiorum. hoc convivium posteaquam Marcus audivit, ingemuisse dicitur et doluisse publicum fatum, post convivium lusum So Oberdick; omnia nesciens P; omnia non nesciens Peter. So Novak; prae ( .R. in P) before pudore Peter. So P; quadrupedium B, Peter. So Pb; alienis temporibus P corr. est tesseris usque ad lucem, et haec quidem post Parthicum bellum, ad quod eum misisse dicitur Marcus, ne vel in urbe ante oculos omnium peccaret, vel ut parsimoniam peregrinatione addisceret, vel ut timore bellico emendatior rediret, vel ut se imperatorem esse cognosceret. sed quantum profecerit, cum alia vita tum haec quam narravimus cena monstravit.