<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Gestae sunt res in Armenia prospere per Statium Priscum Artaxatis captis, delatumque Armeniacum nomen utrique principum, quod Marcus per verecundiam
<milestone unit="section" n="2"/>
primo recusavit, postea tamen recepit, profligato autem bello uterque Parthicus appellatus est. sed hoc
<note target="n4.154.2"/>
quoque Marcus delatum nomen repudiavit,
<milestone unit="section" n="3"/>
quod postea recepit, patris patriae autem nomen delatum fratre absente in eiusdem praesentiam
<note n="n4.154.1">Suggested by Peter in note; et prope inuitus ac uolens (nolens P corr.) P, Peter; et prope non inuitus ac uolens Novak. </note>
<note n="n4.154.2"> hoc P corr., om. by P 1. </note>
<pb n="p.156"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
distulit, medio belli tempore et Civicam, patruum Veri, et filiam suam nupturam commissam sorori suae eandemque locupletatam Brundisium usque deduxit,
<milestone unit="section" n="5"/>
ad eum misit Romamque statim rediit, revocatus eorum sermonibus qui dicebant Marcum velle finiti belli gloriam sibimet vindicare atque idcirco in Syriam
<milestone unit="section" n="6"/>
proficisci, ad proconsulem scribit, ne quis filiae suae iter facienti occurreret.
<milestone unit="section" n="7"/>
Inter haec liberales causas ita munivit ut primus iuberet apud praefectos aerarii Saturni unumquemque civium natos liberos profiteri intra tricensimum diem
<milestone unit="section" n="8"/>
nomine imposito, per provincias tabulariorum publicorum usum instituit, apud quos idem de originibus fieret quod Romae apud praefectos aerarii, ut, si forte aliquis in provincia natus causam liberalem diceret,
<milestone unit="section" n="9"/>
testationes inde ferret, atque hanc totam legem de adsertionibus firmavit aliasque de mensariis et auctionibus tulit. </p></div></div></body></text></TEI>