<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hadriano Baiis absumpto cum Pius ad advehendas eius reliquias esset profectus, relictus Romae avo iusta implevit et gladiatorium quasi privatus quaestor
<milestone unit="section" n="2"/>
edidit munus, post excessum Hadriani statim Pius per uxorem suam Marcum sciscitatus est et eum
<note target="n4.144.1"/>
dissolutis sponsalibus, quae cum Lucii Ceionii Commodi
<gap reason="omitted"/>
<note target="n4.144.2"/>
desponderi voluerat impari adhuc aetati,
<milestone unit="section" n="3"/>
habita deliberatione velle se dixit, his ita gestis adhuc quaestorem et consulem secum Pius Marcum designavit et Caesaris appellatione donavit et sevirum
<note n="n4.144.1">et eum P; utrum A. Jaekel, Klio xii, p. 124, n. 1. </note>
<note n="n4.144.2">Cas. saw a lacuna after Commodi (ei. Mare., iv. 5, and Ver., ii. 3), and supplied: filia contrahere illum Hadrianus uoluerat, Faustina illi offeretur, quod Verus, cui eam Hadrianus (reading et quum, and esset after aetate); Mommsen supplied: sorore fecerat filiam Faustinam cum hortata esset ut duceret, quam Hadrianus eidem Commodo; Ellis i, p. 400, et eum, diss, spons. L. Ceionii Commodi (i.e. Veri) quae cum filia fecerat, quam ei desponderi uol., etc.; see also Jaekel, loc. cit. </note>
<pb n="p.146"/>
turmis equitum Romanorum iam consulem designatum creavit et edenti cum collegis ludos sevirales adsedit et in Tiberianam domum transgredi iussit et aulico fastigio renitentem ornavit et in collegia sacerdotum
<milestone unit="section" n="4"/>
iubente senatu recepit, secundum etiam consulem designavit, cum ipse quartum pariter inierit.
<milestone unit="section" n="5"/>
per eadem tempora, cum tantis honoribus occuparetur et cum formandus ad regendum statum rei publicae patris actibus interesset, studia cupidissime frequentavit.
<milestone unit="section" n="6"/>
Post haec Faustinam duxit uxorem et suscepta filia tribunicia potestate donatus est atque imperio extra urbem proconsulari addito iure quintae
<milestone unit="section" n="7"/>
relationis. tantumque apud Pium valuit ut
<note target="n4.146.1"/>
numquam
<milestone unit="section" n="8"/>
quemquam sine eo facile promoverit. erat autem in summis obsequiis patris Marcus, quamvis non
<milestone unit="section" n="9"/>
deessent qui aliqua adversum eum insusurrarent, et prae ceteris Valerius Homollus, qui, cum Lucillam
<note n="n4.146.1">ut P corr., om. by P 1. </note>
<pb n="p.148"/>
matrem Marci in viridiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, insusurravit,
<q>illa nunc rogat, ut diem tuum claudas et filius imperet .</q>
quod omnino
<milestone unit="section" n="10"/>
apud Pium nihil valuit; tanta erat Marci probitas et </p></div></div></body></text></TEI>