<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hadriano Baiis absumpto cum Pius ad advehendas eius reliquias esset profectus, relictus Romae avo iusta implevit et gladiatorium quasi privatus quaestor
<milestone unit="section" n="2"/>
edidit munus, post excessum Hadriani statim Pius per uxorem suam Marcum sciscitatus est et eum
<note target="n4.144.1"/>
dissolutis sponsalibus, quae cum Lucii Ceionii Commodi
<gap reason="omitted"/>
<note target="n4.144.2"/>
desponderi voluerat impari adhuc aetati,
<milestone unit="section" n="3"/>
habita deliberatione velle se dixit, his ita gestis adhuc quaestorem et consulem secum Pius Marcum designavit et Caesaris appellatione donavit et sevirum
<note n="n4.144.1">et eum P; utrum A. Jaekel, Klio xii, p. 124, n. 1. </note>
<note n="n4.144.2">Cas. saw a lacuna after Commodi (ei. Mare., iv. 5, and Ver., ii. 3), and supplied: filia contrahere illum Hadrianus uoluerat, Faustina illi offeretur, quod Verus, cui eam Hadrianus (reading et quum, and esset after aetate); Mommsen supplied: sorore fecerat filiam Faustinam cum hortata esset ut duceret, quam Hadrianus eidem Commodo; Ellis i, p. 400, et eum, diss, spons. L. Ceionii Commodi (i.e. Veri) quae cum filia fecerat, quam ei desponderi uol., etc.; see also Jaekel, loc. cit. </note>
<pb n="p.146"/>
turmis equitum Romanorum iam consulem designatum creavit et edenti cum collegis ludos sevirales adsedit et in Tiberianam domum transgredi iussit et aulico fastigio renitentem ornavit et in collegia sacerdotum
<milestone unit="section" n="4"/>
iubente senatu recepit, secundum etiam consulem designavit, cum ipse quartum pariter inierit.
<milestone unit="section" n="5"/>
per eadem tempora, cum tantis honoribus occuparetur et cum formandus ad regendum statum rei publicae patris actibus interesset, studia cupidissime frequentavit.
<milestone unit="section" n="6"/>
Post haec Faustinam duxit uxorem et suscepta filia tribunicia potestate donatus est atque imperio extra urbem proconsulari addito iure quintae
<milestone unit="section" n="7"/>
relationis. tantumque apud Pium valuit ut
<note target="n4.146.1"/>
numquam
<milestone unit="section" n="8"/>
quemquam sine eo facile promoverit. erat autem in summis obsequiis patris Marcus, quamvis non
<milestone unit="section" n="9"/>
deessent qui aliqua adversum eum insusurrarent, et prae ceteris Valerius Homollus, qui, cum Lucillam
<note n="n4.146.1">ut P corr., om. by P 1. </note>
<pb n="p.148"/>
matrem Marci in viridiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, insusurravit,
<q>illa nunc rogat, ut diem tuum claudas et filius imperet .</q>
quod omnino
<milestone unit="section" n="10"/>
apud Pium nihil valuit; tanta erat Marci probitas et </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
tanta in imperatorio participatu1 modestia. existimationis autem tantam curam habuit ut et procuratores suos puer semper moneret, ne quid arrogantius facerent, et heredidates delatas reddens proximis
<milestone unit="section" n="2"/>
aliquando respuerit. denique per viginti et tres annos in domo patris ita versatus ut eius cotidie amor
<milestone unit="section" n="3"/>
cresceret, nec praeter duas noctes per tot annos ab eo mansit diversis vicibus. Ob hoc Antoninus Pius, cum sibi adesse finem vitae videret, vocatis amicis et praefectis ut successorem eum imperii omnibus commendavit atque firmavit statimque signo aequanimitatis tribuno dato Fortunam auream, quae in cubiculo solebat esse, ad
<milestone unit="section" n="4"/>
Marci cubiculum transire iussit, bonorum maternorum partem Ummidio
<note target="n4.148.2"/>
Quadrato, sororis filio, quia illa iam mortua erat, tradidit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Post excessum divi Pii a senatu coactus regimen publicum capere fratrem sibi participem in imperio designavit, quem Lucium Aurelium Verum Commodum appellavit Caesaremque atque Augustum
<note n="n4.148.1">participatum P; principatu Peter, following B principatum. </note>
<note n="n4.148.2">Ummidio Borghesi; Mummio P, Peter. 1Cf. Pius, xii. 5-6. </note>
<pb n="p.150"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
dixit, atque ex eo pariter coeperunt rem publicam regere tuncque primum Romanum imperium duos Angustos habere coepit, cum imperium sibi relictum
<note target="n4.150.1"/>
cum alio participasset. Antonini mox ipse nomen
<milestone unit="section" n="7"/>
recepit, et quasi pater Lucii Commodi esset, et Verum eum appellavit addito Antonini nomine filiamque
<milestone unit="section" n="8"/>
suam Lucillam fratri despondit. ob hanc coniunctionem pueros et puellas novorum nominum
<milestone unit="section" n="9"/>
frumentariae perceptioni adscribi praeceperunt, actis igitur quae agenda fuerant in senatu pariter castra praetoria petiverunt et vicena milia nummum singulis ob participatum imperium militibus promiserunt et
<milestone unit="section" n="10"/>
ceteris pro rata. Hadriani autem sepulchro corpus patris intulerunt magnifico exsequiarum officio, mox iustitio secuto publice quoque funeris expeditus est
<milestone unit="section" n="11"/>
ordo. et laudavere uterque pro rostris patrem flaminemque ei ex adfinibus et sodales ex amicissimis Aurelianos creavere. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Adepti imperium ita civiliter se ambo egerunt ut lenitatem Pii nemo desideraret, cum eos Manilius, sui temporis mimographus, cavillando impune perstringeret,
<milestone unit="section" n="2"/>
funebre munus patri dederunt.
<note target="n4.150.2"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
dabat
<note n="n4.150.1">So Mommsen; habere coepit lictum P; habere coepit
<gap reason="omitted"/>
lictum (lictum cum alio participasset perhaps a fragment of a marginal comment) Peter. </note>
<note n="n4.150.2"> This sentence Peter removed, as introduced from the margin of vii. 10. </note>
<pb n="p.152"/>
se Marcus totum et philosophiae, amorem civium adfectans,
<milestone unit="section" n="4"/>
sed interpellavit istam felicitatem securitatemque imperatoris prima Tiberis inundatio, quae sub illis gravissima fuit. quae res et multa urbis aedificia vexavit et plurimum animalium interemit et famem
<milestone unit="section" n="5"/>
gravissimam peperit, quae omnia mala Marcus et
<milestone unit="section" n="6"/>
Verus sua cura et praesentia temperarunt. fuit eo tempore etiam Parthicum bellum, quod Vologaesus paratum sub Pio Marci et Veri tempore indixit, fugato Attidio Corneliano, qui Syriam tunc administrabat.
<milestone unit="section" n="7"/>
imminebat etiam Britannicum bellum, et Chatti in
<milestone unit="section" n="8"/>
Germaniam ac Raetiam inruperant. et adversus Britannos quidem Calpurnius Agricola missus est, contra
<milestone unit="section" n="9"/>
Chattos Aufidius Victorinus. ad Parthicum vero bellum senatu consentiente Verus frater est missus; ipse Romae remansit, quod res urbanae imperatoris
<milestone unit="section" n="10"/>
praesentiam postularent. et Verum quidem Marcus Capuam usque prosecutus amicis comitantibus a senatu
<milestone unit="section" n="11"/>
ornavit additis officiorum omnium principibus, sed cum Romam redisset Marcus cognovissetque Verum apud Canusium aegrotare, ad eum videndum contendit susceptis in senatu votis; quae, posteaquam
<pb n="p.154"/>
Romam rediit audita Veri transmissione, statim reddidit.
<milestone unit="section" n="12"/>
et Verus quidem, posteaquam in Syriam venit, in deliciis apud Antiochiam et Daphnen vixit armisque se gladiatoriis et venatibus exercuit, cum per legatos bellum Parthicum gerens imperator appellatus esset,
<milestone unit="section" n="13"/>
cum Marcus horis omnibus rei publicae actibus incubaret patienterque delicias fratris sed perinvitus ac
<milestone unit="section" n="14"/>
nolens
<note target="n4.154.1"/>
ferret, denique omnia quae ad bellum erant necessaria Romae positus et disposuit Marcus et ordinavit. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Gestae sunt res in Armenia prospere per Statium Priscum Artaxatis captis, delatumque Armeniacum nomen utrique principum, quod Marcus per verecundiam
<milestone unit="section" n="2"/>
primo recusavit, postea tamen recepit, profligato autem bello uterque Parthicus appellatus est. sed hoc
<note target="n4.154.2"/>
quoque Marcus delatum nomen repudiavit,
<milestone unit="section" n="3"/>
quod postea recepit, patris patriae autem nomen delatum fratre absente in eiusdem praesentiam
<note n="n4.154.1">Suggested by Peter in note; et prope inuitus ac uolens (nolens P corr.) P, Peter; et prope non inuitus ac uolens Novak. </note>
<note n="n4.154.2"> hoc P corr., om. by P 1. </note>
<pb n="p.156"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
distulit, medio belli tempore et Civicam, patruum Veri, et filiam suam nupturam commissam sorori suae eandemque locupletatam Brundisium usque deduxit,
<milestone unit="section" n="5"/>
ad eum misit Romamque statim rediit, revocatus eorum sermonibus qui dicebant Marcum velle finiti belli gloriam sibimet vindicare atque idcirco in Syriam
<milestone unit="section" n="6"/>
proficisci, ad proconsulem scribit, ne quis filiae suae iter facienti occurreret.
<milestone unit="section" n="7"/>
Inter haec liberales causas ita munivit ut primus iuberet apud praefectos aerarii Saturni unumquemque civium natos liberos profiteri intra tricensimum diem
<milestone unit="section" n="8"/>
nomine imposito, per provincias tabulariorum publicorum usum instituit, apud quos idem de originibus fieret quod Romae apud praefectos aerarii, ut, si forte aliquis in provincia natus causam liberalem diceret,
<milestone unit="section" n="9"/>
testationes inde ferret, atque hanc totam legem de adsertionibus firmavit aliasque de mensariis et auctionibus tulit. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Senatum multis cognitionibus et maxime ad se pertinentibus iudicem dedit. de statu etiam defunctorum
<milestone unit="section" n="2"/>
intra quinquennium quaeri iussit.
<note target="n4.156.1"/>
neque quisquam principum amplius senatui detulit, in senatus autem honorificentiam multis praetoriis et consularibus privatis decidenda negotia delegavit, 1This sentence Peter 1, following Dirksen, transposed to precede senatum
<gap reason="omitted"/>
dedit.
<note n="n4.156.1">M. Ceionius Civica Barbarus, consul 157, a brother of L. Aelius Caesar. </note>
<note n="n4.156.2">i.e., of Asia. Verus met her at Ephesus; Ver., vii. 7. </note>
<note n="n4.156.3">The officials in charge of the public treasury, kept in the Temple of Saturn. </note>
<pb n="p.158"/>
quo magis eorum cum exercitio iuris auctoritas cresceret.
<milestone unit="section" n="3"/>
multos ex amicis in senatum adlegit cum
<milestone unit="section" n="4"/>
aediliciis aut praetoriis dignitatibus. multis senatoribus verum
<note target="n4.158.1"/>
pauperibus sine crimine dignitates tribunicias
<milestone unit="section" n="5"/>
aediliciasque concessit, nec quemquam in
<milestone unit="section" n="6"/>
ordinem legit, nisi quem ipse bene scisset. hoc quoque senatoribus detulit ut, quotiens de quorum capite esset iudicandum, secreto pertractaret atque ita in publicum proderet
<note target="n4.158.2"/>
nec pateretur equites Romanos
<milestone unit="section" n="7"/>
talibus interesse causis, semper autem, cum potuit, interfuit senatui, etiamsi nihil esset referendum, si Romae fuit; si vero aliquid referre voluit, etiam de
<milestone unit="section" n="8"/>
Campania ipse venit, comitiis praeterea etiam usque ad noctem frequenter interfuit neque umquam recessit
<milestone unit="section" n="9"/>
de curia nisi consul dixisset
<q>nihil vos moramur patres conscripti senatum.</q>
appellationibus a consule factis iudicem dedit.
<milestone unit="section" n="10"/>
Iudiciariae rei singularem diligentiam adhibuit. fastis dies iudiciarios addidit, ita ut ducentos triginta dies annuos rebus agendis litibusque disceptandis constitueret.
<milestone unit="section" n="11"/>
praetorem tutelarem primus fecit, cum ante tutores a consulibus poscerentur, ut diligentius
<milestone unit="section" n="12"/>
de tutoribus tractaretur. de curatoribus vero, cum ante non nisi ex lege Plaetoria
<note target="n4.158.3"/>
vel propter lasciviam
<note n="n4.158.1">So Novak; senatibus uel pauperibus s. c. senatoribus P; equitibus uel pauperibus
<gap reason="omitted"/>
senatoribus Peter 2, incorrectly (cf. Mommsen, RSt. II 3, p. 941, 2).</note>
<note n="n4.158.2">prodiret P.</note>
<note n="n4.158.3">Plattoria Jordan (cf. Savigny, Opp. Misc. II, 330); Laetoria P, Peter. </note>
<pb n="p.160"/>
vel propter dementiam darentur, ita statuit ut omnes adulti curatores acciperent non redditis causis. </p></div></div></body></text></TEI>