tantum autem studium in eo philosophiae fuit ut adscitus iam in imperatoriam tamen ad domum Apollonii discendi causa veniret, audivit et Sextum Chaeronensem Plutarchi nepotem, Iunium Rusticum, Claudium Maximum et Cinnam Catulum, polono P; Polione Peter. graeco P. So P corr.; animo P 1. oneribus Turnebus; honoribus P. So Obrecht; commodo P. usus est et, repeated before Apoll. Chal. in P, removed by Obrecht. in om. in P 1; in imperatoriam dignitatem P corr. Stoicos. Peripateticae vero studiosum audivit Claudium Severum et praecipue Iunium Rusticum, quem et reveritus est et sectatus, qui domi militiaeque pollebat, Stoicae disciplinae peritissimum; cum quo omnia communicavit publica privataque consilia, cui etiam ante praefectos praetorio semper osculum dedit, quem et consulem iterum designavit, cui post obitum a senatu statuas postulavit, tantum autem honoris magistris suis detulit ut imagines eorum aureas in larario haberet ac sepulchra eorum aditu hostiis floribus semper honoraret. studuit et iuri, audiens Lucium Volusium Maecianum. tantumque operis et laboris studiis impendit ut corpus adficeret atque in hoc solo pueritia eius reprehenderetur. frequentavit et declamatorum scholas publicas amavitque e condiscipulis praecipuos senatorii ordinis Seium Fuscianum et Aufidium Victorinum, ex equestri Baebium Longum et Calenum, in quos maxime liberalis fuit, et ita quidem ut quos non posset ob qualitatem vitae rei publicae praeponere, locupletatos teneret. So Peter; studiosos P; studiosus Cas., Jordan. om. by P 1; ex P corr.