<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="28" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Mors autem talis fuit: cum aegrotare coepisset, filium advocavit atque ab eo primum petiit ut belli reliquias non contemneret, ne videretur rem publicam
<milestone unit="section" n="2"/>
prodere, et, cum filius ei respondisset cupere se primum sanitatem, ut vellet permisit, petens tamen ut exspectasset paucos dies, haud
<note target="n4.200.4"/>
simul proficisceretur.
<milestone unit="section" n="3"/>
deinde abstinuit victu
<note target="n4.200.5"/>
potuque mori cupiens
<milestone unit="section" n="4"/>
auxitque morbum, sexta die vocatis amicis et ridens res humanas, mortem autem contemnens ad amicos
<note n="n4.200.1">triennio bellum
<gap reason="omitted"/>
egit Klein would transpose to precede Dein
<gap reason="omitted"/>
ab instituto suo.</note>
<note n="n4.200.2">nimium Peter with Salm.; minime P.</note>
<note n="n4.200.3">So Cas.; relinquens P, whence Novak: se aegre ferre quod discederet f. s. relinquens.</note>
<note n="n4.200.4">aut P. </note>
<note n="n4.200.5">uictu Jordan; ui P. </note>
<pb n="p.202"/>
dixit,
<q>quid de me
<note target="n4.202.1"/>
fletis et non magis de pestilentia
<milestone unit="section" n="5"/>
et communi morte cogitatis?</q>
et cum illi vellent recedere, ingemescens ait,
<q>si iam me dimittitis,
<milestone unit="section" n="6"/>
vale vobis dico vos praecedens .</q>
et cum ab eo quae- reretur, cui filium commendaret, ille respondit
<q>vobis,
<milestone unit="section" n="7"/>
si dignus fuerit, et dis immortalibus .</q>
exercitus cognita mala valetudine vehementissime dolebant,
<milestone unit="section" n="8"/>
quia illum unice amarunt, septimo die gravatus est et solum filium admisit, quem statim dimisit, ne in
<milestone unit="section" n="9"/>
eum morbus transiret, dimisso filio caput operuit
<milestone unit="section" n="10"/>
quasi volens dormire, sed nocte animam efflavit. fertur filium mori voluisse, cum eum talem videret futurum qualis exstitit post eius mortem, ne, ut ipse dicebat, similis Neroni Caligulae et Domitiano esset. </p></div></div></body></text></TEI>