<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="26" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Multa egit cum regibus et pacem confirmavit, sibi occurrentibus cunctis regibus et legatis Persarum.
<milestone unit="section" n="2"/>
omnibus orientalibus provinciis carissimus fuit. apud
<milestone unit="section" n="3"/>
multas etiam philosophiae vestigia reliquit, apud Aegyptios civem se egit et philosophum in omnibus
<note n="n4.194.1">socium suggested by Peter for filium of P, which is certainly wrong; see c. xxvi. 11; Av. Cass., vii. 4.</note>
<note n="n4.194.2">ne nece eius Peter, following Madvig.</note>
<note n="n4.194.3">omne Peter 1; omnium P, Peter.2</note>
<note n="n4.194.4">This sentence, which precedes postea
<gap reason="omitted"/>
vidit in P, was transposed by Cas. </note>
<pb n="p.196"/>
stadiis
<note target="n4.196.1"/>
templis locis.
<note target="n4.196.2"/>
et eum multa Alexandrini in Cassium dixissent fausta, tamen omnibus ignovit et
<milestone unit="section" n="4"/>
filiam suam apud eos reliquit. Faustinam suam in radicibus montis Tauri in vico Halalae exanimatam vi
<milestone unit="section" n="5"/>
subiti morbi amisit, petiit a senatu ut honores Faustinae aedemque decernerent, laudata eadem, cum impudicitiae fama graviter laborasset. quae Antoninus
<milestone unit="section" n="6"/>
vel nesciit vel dissimulavit, novas puellas Faustinianas
<milestone unit="section" n="7"/>
instituit in honorem uxoris mortuae, divam etiam Faustinam a senatu appellatam gratulatus est.
<milestone unit="section" n="8"/>
quam secum et in aestivis habuerat, ut matrem castrorum
<milestone unit="section" n="9"/>
appellaret. fecit et coloniam vicum in quo obiit Faustina et aedem illi exstruxit. sed haec postea aedis Heliogabalo dedicata est.
<milestone unit="section" n="10"/>
Ipsum Cassium pro clementia occidi passus est, non
<milestone unit="section" n="11"/>
occidi iussit, deportatus est Heliodorus, filius Cassii, et alii liberum exsilium acceperunt cum bonorum parte.
<milestone unit="section" n="12"/>
filii autem Cassii et amplius media parte acceperunt paterni patrimonii et auro atque argento adiuti, mulieres autem etiam ornamentis; ita ut Alexandria, filia Cassii, et Druncianus gener liberam vagandi
<note n="n4.196.1">stadiis Peter with Salm.; studiis P, which Mommsen defends.</note>
<note n="n4.196.2">locis P (by error ocis Peter 2, from which Mommsen conj. oecis, and Novak, odeis). </note>
<pb n="p.198"/>
potestatem haberent commendati amitae marito.
<milestone unit="section" n="13"/>
doluit denique Cassium exstinctum, dicens voluisse se sine senatorio sanguine imperium transigere. </p></div></div></body></text></TEI>