<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="26" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Multa egit cum regibus et pacem confirmavit, sibi occurrentibus cunctis regibus et legatis Persarum.
<milestone unit="section" n="2"/>
omnibus orientalibus provinciis carissimus fuit. apud
<milestone unit="section" n="3"/>
multas etiam philosophiae vestigia reliquit, apud Aegyptios civem se egit et philosophum in omnibus
<note n="n4.194.1">socium suggested by Peter for filium of P, which is certainly wrong; see c. xxvi. 11; Av. Cass., vii. 4.</note>
<note n="n4.194.2">ne nece eius Peter, following Madvig.</note>
<note n="n4.194.3">omne Peter 1; omnium P, Peter.2</note>
<note n="n4.194.4">This sentence, which precedes postea
<gap reason="omitted"/>
vidit in P, was transposed by Cas. </note>
<pb n="p.196"/>
stadiis
<note target="n4.196.1"/>
templis locis.
<note target="n4.196.2"/>
et eum multa Alexandrini in Cassium dixissent fausta, tamen omnibus ignovit et
<milestone unit="section" n="4"/>
filiam suam apud eos reliquit. Faustinam suam in radicibus montis Tauri in vico Halalae exanimatam vi
<milestone unit="section" n="5"/>
subiti morbi amisit, petiit a senatu ut honores Faustinae aedemque decernerent, laudata eadem, cum impudicitiae fama graviter laborasset. quae Antoninus
<milestone unit="section" n="6"/>
vel nesciit vel dissimulavit, novas puellas Faustinianas
<milestone unit="section" n="7"/>
instituit in honorem uxoris mortuae, divam etiam Faustinam a senatu appellatam gratulatus est.
<milestone unit="section" n="8"/>
quam secum et in aestivis habuerat, ut matrem castrorum
<milestone unit="section" n="9"/>
appellaret. fecit et coloniam vicum in quo obiit Faustina et aedem illi exstruxit. sed haec postea aedis Heliogabalo dedicata est.
<milestone unit="section" n="10"/>
Ipsum Cassium pro clementia occidi passus est, non
<milestone unit="section" n="11"/>
occidi iussit, deportatus est Heliodorus, filius Cassii, et alii liberum exsilium acceperunt cum bonorum parte.
<milestone unit="section" n="12"/>
filii autem Cassii et amplius media parte acceperunt paterni patrimonii et auro atque argento adiuti, mulieres autem etiam ornamentis; ita ut Alexandria, filia Cassii, et Druncianus gener liberam vagandi
<note n="n4.196.1">stadiis Peter with Salm.; studiis P, which Mommsen defends.</note>
<note n="n4.196.2">locis P (by error ocis Peter 2, from which Mommsen conj. oecis, and Novak, odeis). </note>
<pb n="p.198"/>
potestatem haberent commendati amitae marito.
<milestone unit="section" n="13"/>
doluit denique Cassium exstinctum, dicens voluisse se sine senatorio sanguine imperium transigere. </p></div><div type="textpart" n="27" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Orientalibus rebus ordinatis Athenis fuit et initia
<note target="n4.198.1"/>
Cereris
<note target="n4.198.2"/>
adiit, ut se innocentem probaret, et
<milestone unit="section" n="2"/>
sacrarium solus
<note target="n4.198.3"/>
ingressus est. revertens ad Italiam
<milestone unit="section" n="3"/>
navigio tempestatem gravissimam passus est. per Brundisium veniens in Italiam togam et ipse sumpsit et milites togatos esse iussit, nec umquam sagati fuerunt
<milestone unit="section" n="4"/>
sub eo milites. Romam ut venit triumphavit. et inde
<note target="n4.198.4"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
Lavinium profectus est. Commodum deinde sibi collegam in tribuniciam potestatem iunxit, congiarium populo dedit et spectacula mirifica; dein civilia multa
<milestone unit="section" n="6"/>
correxit, gladiatorii muneris sumptus modum fecit.
<milestone unit="section" n="7"/>
sententia Platonis semper in ore illius fuit, florere civitates si aut philosophi imperarent aut imperantes
<milestone unit="section" n="8"/>
philosopharentur. filio suo Bruttii Praesentis filiam iunxit nuptiis celebratis exemplo privatorum, quare etiam congiarium dedit populo.
<note n="n4.198.1">So Novak; initalia P; edd. initialia, with Salm. </note>
<note n="n4.198.2">ceteris P.</note>
<note n="n4.198.3">solus Lessing with Cas.; solum P, Peter. </note>
<note n="n4.198.4">et inde P; inde Lessing; exinde edd. </note>
<pb n="p.200"/>
<milestone unit="section" n="9"/>
Dein ad conficiendum bellum conversus in administratione eius belli obiit, labentibus iam filii moribus ab
<milestone unit="section" n="10"/>
instituto suo. triennio bellum postea cum Marcomannis Hermunduris Sarmatis Quadis etiam egit
<note target="n4.200.1"/>
et, si anno uno superfuisset, provincias ex his fecisset.
<milestone unit="section" n="11"/>
ante biduum quam exspiraret, admissis amicis dicitur ostendisse sententiam de filio eandem quam Philippus de Alexandro, cum de hoc male sentiret, addens nimium
<note target="n4.200.2"/>
se aegre ferre filium superstitem relinquentem.
<note target="n4.200.3"/>
<milestone unit="section" n="12"/>
nam iam Commodus turpem se et cruentum ostentabat. </p></div><div type="textpart" n="28" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Mors autem talis fuit: cum aegrotare coepisset, filium advocavit atque ab eo primum petiit ut belli reliquias non contemneret, ne videretur rem publicam
<milestone unit="section" n="2"/>
prodere, et, cum filius ei respondisset cupere se primum sanitatem, ut vellet permisit, petens tamen ut exspectasset paucos dies, haud
<note target="n4.200.4"/>
simul proficisceretur.
<milestone unit="section" n="3"/>
deinde abstinuit victu
<note target="n4.200.5"/>
potuque mori cupiens
<milestone unit="section" n="4"/>
auxitque morbum, sexta die vocatis amicis et ridens res humanas, mortem autem contemnens ad amicos
<note n="n4.200.1">triennio bellum
<gap reason="omitted"/>
egit Klein would transpose to precede Dein
<gap reason="omitted"/>
ab instituto suo.</note>
<note n="n4.200.2">nimium Peter with Salm.; minime P.</note>
<note n="n4.200.3">So Cas.; relinquens P, whence Novak: se aegre ferre quod discederet f. s. relinquens.</note>
<note n="n4.200.4">aut P. </note>
<note n="n4.200.5">uictu Jordan; ui P. </note>
<pb n="p.202"/>
dixit,
<q>quid de me
<note target="n4.202.1"/>
fletis et non magis de pestilentia
<milestone unit="section" n="5"/>
et communi morte cogitatis?</q>
et cum illi vellent recedere, ingemescens ait,
<q>si iam me dimittitis,
<milestone unit="section" n="6"/>
vale vobis dico vos praecedens .</q>
et cum ab eo quae- reretur, cui filium commendaret, ille respondit
<q>vobis,
<milestone unit="section" n="7"/>
si dignus fuerit, et dis immortalibus .</q>
exercitus cognita mala valetudine vehementissime dolebant,
<milestone unit="section" n="8"/>
quia illum unice amarunt, septimo die gravatus est et solum filium admisit, quem statim dimisit, ne in
<milestone unit="section" n="9"/>
eum morbus transiret, dimisso filio caput operuit
<milestone unit="section" n="10"/>
quasi volens dormire, sed nocte animam efflavit. fertur filium mori voluisse, cum eum talem videret futurum qualis exstitit post eius mortem, ne, ut ipse dicebat, similis Neroni Caligulae et Domitiano esset. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Crimini ei datum est quod adulteros uxoris promoverit, Tertullum et Tutilium
<note target="n4.202.2"/>
et Orfitum et Moderatum, ad varios honores, cum Tertullum et
<milestone unit="section" n="2"/>
prandentem cum uxore deprehenderit, de quo mimus in scaena praesente Antonino dixit, cum stupidus nomen adulteri uxoris a servo quaereret, et ille diceret ter
<q>Tullus,</q>
et adhuc stupidus quaereret, respondit
<milestone unit="section" n="3"/>
ille
<q>iam tibi dixi ter, Tullus dicitur,</q>
et de hoc quidem multa populus, multa etiam alii dixerunt patientiam Antonini incusantes.
<note n="n4.202.1">So Peter, following Jordan; quideme P 1; quid me P corr. </note>
<note n="n4.202.2">Tutilium Scaliger; utilium P. </note>
<pb n="p.204"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
Ante tempus sane mortis, priusquam ad bellum Marcomannicum rediret, in Capitolio iuravit nullum senatorem se sciente occisum, cum etiam rebelliones
<milestone unit="section" n="5"/>
dixerit se servaturum fuisse si scisset. nihil enim magis et timuit et deprecatus est quam avaritiae
<milestone unit="section" n="6"/>
famam, de qua se multis epistulis purgat, dederunt et vitio quod fictus
<note target="n4.204.1"/>
fuisset nec tam simplex quam
<milestone unit="section" n="7"/>
videretur, aut quam vel Pius vel Verus fuisset, dederunt etiam crimini quod aulicam adrogantiam confirmaverit summovendo amicos a societate communi et a conviviis.
<milestone unit="section" n="8"/>
Parentibus consecrationem decrevit, amicos parentum tiam mortuos statuis ornavit.
<milestone unit="section" n="9"/>
Suffragatoribus non cito credidit, sed semper diu quaesivit quod erat verum.
<milestone unit="section" n="10"/>
Enisa est Fabia ut Faustina mortua in eius matrimonium coiret. sed ille concubinam sibi adscivit procuratoris uxoris suae filiam, ne tot liberis superduceret novercam.
<note n="n4.204.1">fictus Novak; ei uictus P; effictus Peter with Erasmus. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>