Multa egit cum regibus et pacem confirmavit, sibi occurrentibus cunctis regibus et legatis Persarum. omnibus orientalibus provinciis carissimus fuit. apud multas etiam philosophiae vestigia reliquit, apud Aegyptios civem se egit et philosophum in omnibus socium suggested by Peter for filium of P, which is certainly wrong; see c. xxvi. 11; Av. Cass., vii. 4. ne nece eius Peter, following Madvig. omne Peter 1; omnium P, Peter.2 This sentence, which precedes postea vidit in P, was transposed by Cas. stadiis templis locis. et eum multa Alexandrini in Cassium dixissent fausta, tamen omnibus ignovit et filiam suam apud eos reliquit. Faustinam suam in radicibus montis Tauri in vico Halalae exanimatam vi subiti morbi amisit, petiit a senatu ut honores Faustinae aedemque decernerent, laudata eadem, cum impudicitiae fama graviter laborasset. quae Antoninus vel nesciit vel dissimulavit, novas puellas Faustinianas instituit in honorem uxoris mortuae, divam etiam Faustinam a senatu appellatam gratulatus est. quam secum et in aestivis habuerat, ut matrem castrorum appellaret. fecit et coloniam vicum in quo obiit Faustina et aedem illi exstruxit. sed haec postea aedis Heliogabalo dedicata est. Ipsum Cassium pro clementia occidi passus est, non occidi iussit, deportatus est Heliodorus, filius Cassii, et alii liberum exsilium acceperunt cum bonorum parte. filii autem Cassii et amplius media parte acceperunt paterni patrimonii et auro atque argento adiuti, mulieres autem etiam ornamentis; ita ut Alexandria, filia Cassii, et Druncianus gener liberam vagandi stadiis Peter with Salm.; studiis P, which Mommsen defends. locis P (by error ocis Peter 2, from which Mommsen conj. oecis, and Novak, odeis). potestatem haberent commendati amitae marito. doluit denique Cassium exstinctum, dicens voluisse se sine senatorio sanguine imperium transigere. Orientalibus rebus ordinatis Athenis fuit et initia Cereris adiit, ut se innocentem probaret, et sacrarium solus ingressus est. revertens ad Italiam navigio tempestatem gravissimam passus est. per Brundisium veniens in Italiam togam et ipse sumpsit et milites togatos esse iussit, nec umquam sagati fuerunt sub eo milites. Romam ut venit triumphavit. et inde Lavinium profectus est. Commodum deinde sibi collegam in tribuniciam potestatem iunxit, congiarium populo dedit et spectacula mirifica; dein civilia multa correxit, gladiatorii muneris sumptus modum fecit. sententia Platonis semper in ore illius fuit, florere civitates si aut philosophi imperarent aut imperantes philosopharentur. filio suo Bruttii Praesentis filiam iunxit nuptiis celebratis exemplo privatorum, quare etiam congiarium dedit populo. So Novak; initalia P; edd. initialia, with Salm. ceteris P. solus Lessing with Cas.; solum P, Peter. et inde P; inde Lessing; exinde edd. Dein ad conficiendum bellum conversus in administratione eius belli obiit, labentibus iam filii moribus ab instituto suo. triennio bellum postea cum Marcomannis Hermunduris Sarmatis Quadis etiam egit et, si anno uno superfuisset, provincias ex his fecisset. ante biduum quam exspiraret, admissis amicis dicitur ostendisse sententiam de filio eandem quam Philippus de Alexandro, cum de hoc male sentiret, addens nimium se aegre ferre filium superstitem relinquentem. nam iam Commodus turpem se et cruentum ostentabat. Mors autem talis fuit: cum aegrotare coepisset, filium advocavit atque ab eo primum petiit ut belli reliquias non contemneret, ne videretur rem publicam prodere, et, cum filius ei respondisset cupere se primum sanitatem, ut vellet permisit, petens tamen ut exspectasset paucos dies, haud simul proficisceretur. deinde abstinuit victu potuque mori cupiens auxitque morbum, sexta die vocatis amicis et ridens res humanas, mortem autem contemnens ad amicos triennio bellum egit Klein would transpose to precede Dein ab instituto suo. nimium Peter with Salm.; minime P. So Cas.; relinquens P, whence Novak: se aegre ferre quod discederet f. s. relinquens. aut P. uictu Jordan; ui P. dixit, quid de me fletis et non magis de pestilentia et communi morte cogitatis? et cum illi vellent recedere, ingemescens ait, si iam me dimittitis, vale vobis dico vos praecedens . et cum ab eo quae- reretur, cui filium commendaret, ille respondit vobis, si dignus fuerit, et dis immortalibus . exercitus cognita mala valetudine vehementissime dolebant, quia illum unice amarunt, septimo die gravatus est et solum filium admisit, quem statim dimisit, ne in eum morbus transiret, dimisso filio caput operuit quasi volens dormire, sed nocte animam efflavit. fertur filium mori voluisse, cum eum talem videret futurum qualis exstitit post eius mortem, ne, ut ipse dicebat, similis Neroni Caligulae et Domitiano esset. Crimini ei datum est quod adulteros uxoris promoverit, Tertullum et Tutilium et Orfitum et Moderatum, ad varios honores, cum Tertullum et prandentem cum uxore deprehenderit, de quo mimus in scaena praesente Antonino dixit, cum stupidus nomen adulteri uxoris a servo quaereret, et ille diceret ter Tullus, et adhuc stupidus quaereret, respondit ille iam tibi dixi ter, Tullus dicitur, et de hoc quidem multa populus, multa etiam alii dixerunt patientiam Antonini incusantes. So Peter, following Jordan; quideme P 1; quid me P corr. Tutilium Scaliger; utilium P. Ante tempus sane mortis, priusquam ad bellum Marcomannicum rediret, in Capitolio iuravit nullum senatorem se sciente occisum, cum etiam rebelliones dixerit se servaturum fuisse si scisset. nihil enim magis et timuit et deprecatus est quam avaritiae famam, de qua se multis epistulis purgat, dederunt et vitio quod fictus fuisset nec tam simplex quam videretur, aut quam vel Pius vel Verus fuisset, dederunt etiam crimini quod aulicam adrogantiam confirmaverit summovendo amicos a societate communi et a conviviis. Parentibus consecrationem decrevit, amicos parentum tiam mortuos statuis ornavit. Suffragatoribus non cito credidit, sed semper diu quaesivit quod erat verum. Enisa est Fabia ut Faustina mortua in eius matrimonium coiret. sed ille concubinam sibi adscivit procuratoris uxoris suae filiam, ne tot liberis superduceret novercam. fictus Novak; ei uictus P; effictus Peter with Erasmus.