<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="25" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
aerarium publicum, relicto3 ergo Sarmatico Marcomannicoque bello contra Cassium profectus est.
<milestone unit="section" n="2"/>
Romae etiam turbae fuerunt, quasi Cassius absente Antonino adventaret. sed Cassius statim interfectus
<milestone unit="section" n="3"/>
est caputque eius adlatum est ad Antoninum. Marcus tamen non exultavit interfectione Cassii caputque
<note n="n4.192.1">So P, which Lessing restores; rebellasset sub eodem in oriente atque
<gap reason="omitted"/>
appellasset Peter.</note>
<note n="n4.192.2">nec eius affectus seui P; restored by Peter from Av. Cass. vii. 5.</note>
<note n="n4.192.3">relecto P. </note>
<pb n="p.194"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
eius humari iussit. Maecianum etiam, socium
<note target="n4.194.1"/>
Cassii, cui Alexandria erat commissa, exercitus occidit, nam et praefectum praetorio sibi fecerat, qui et ipse occisus
<milestone unit="section" n="5"/>
est. in conscios defectionis vetuit senatum
<milestone unit="section" n="6"/>
graviter vindicare, simul petiit, ne qui senator tempore principatus sui occideretur, ne eius
<note target="n4.194.2"/>
pollueretur
<milestone unit="section" n="7"/>
imperium, eos etiam qui deportati fuerant revocari iussit, cum paucissimi centuriones capite essent puniti.
<milestone unit="section" n="8"/>
ignovit et civitatibus quae Cassio consenserant, ignovit et Antiochensibus, qui multa in Marcum pro Cassio
<milestone unit="section" n="9"/>
dixerant. quibus et spectacula et conventus publicos tulerat et omne
<note target="n4.194.3"/>
contionum genus, contra quos
<milestone unit="section" n="10"/>
edictum gravissimum misit, seditiosos autem eos et oratio Marci indicat, indita Mario Maximo, qua ille
<milestone unit="section" n="11"/>
usus est apud amicos, denique noluit Antiochiam
<milestone unit="section" n="12"/>
videre cum Syriam peteret, nam nec Cyrrhum voluit videre, ex qua erat Cassius, postea tamen Antiochiam vidit, fuit Alexandriae clementer cum his agens.
<note target="n4.194.4"/>
</p></div></div></body></text></TEI>