<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Si quis umquam proscriptus est a praefecto
<milestone unit="section" n="2"/>
urbi, non libenter accepit. ipse in largitionibus pecuniae publicae parcissimus fuit, quod laudi potius
<milestone unit="section" n="3"/>
datur quam reprehensione sed tamen et bonis viris pecunias dedit et oppidis labentibus auxilium tulit et tributa vel vectigalia, ubi necessitas cogebat, remisit.
<note n="n4.188.1">Hirschfeld (Wien. Stud., III, p. 116) would insert ex procuratoriis before praetorias.</note>
<note n="n4.188.2">in omitted in P. </note>
<pb n="p.190"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
absens populi Romani voluptates curari vehementer
<milestone unit="section" n="5"/>
praecepit per ditissimos editores. fuit enim populo hic sermo, cum sustulisset ad bellum gladiatores, quod populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad philosophiam.
<milestone unit="section" n="6"/>
iusserat enim ne mercimonia impedirentur,
<milestone unit="section" n="7"/>
tardius pantomimos exhibere nonis
<note target="n4.190.1"/>
diebus. de amatis pantomimis ab uxore fuit sermo, ut superius diximus, sed haec omnia per epistolas suas purgavit.
<milestone unit="section" n="8"/>
idem Marcus sederi in civitatibus vetuit in equis sive vehiculis, lavacra mixta summovit. mores matronarum composuit diffluentes et iuvenum nobilium, sacra Serapidis a vulgaritate Pelusiae
<note target="n4.190.2"/>
summovit.
<milestone unit="section" n="9"/>
fama fuit sane, quod sub philosophorum specie quidam rem publicam vexarent et privatos, quod ille purgavit. </p></div></div></body></text></TEI>