Cum Mauri Hispanias prope omnes vastarent, res per legatos bene gestae sunt. et cum per Aegyptum Bucolici milites gravia multa fecissent, per Avidium Cassium retunsi sunt, qui postea tyrannidem arripuit. sub ipsis profectionis diebus in secessu Praenestino agens filium, nomine Verum Caesarem, exsecto sub aure tubere septennem amisit, quem non plus quinque diebus luxit consultusque etiam medios actibus Thus Peter with Lipsius; consolatusque etiam medicos P. publicis reddidit, et quia ludi Iovis Optimi Maximi erant, interpellari eos publico luctu noluit iussitque, ut statuae tantummodo filio mortuo decernerentur et imago aurea circensibus per pompam ferenda et ut saliari carmini nomen eius insereretur. Instante sane adhuc pestilentia et deorum cultum diligentissime restituit et servos, quemadmodum bello Punico factum fuerat, ad militiam paravit, quos voluntarios exemplo volonum appellavit, armavit etiam gladiatores, quos obsequentes appellavit, latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. armavit et Diogmitas. emit et Germanorum auxilia contra Germanos, omni praeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum. et, ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum, ut diximus, fecit in foro divi Traiani, in qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam signa cum tabulis magnorum artificum vendidit. Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam Probably the Ludi Capitolini, held on 15 October. Germanicus' name had been similarly inserted in this song after his death; see Tac, Ann., ii. 82. See c. xiii. 3. The name given to the slaves who volunteered for military service after the defeat at Cannae in the Second Punic War; see Livy, xxii. 57, 11, and Festus, p. 370. The district east of southern Dalmatia; it is now the southern portion of the kingdom of Serbia. The Diogmitai were the military police maintained by the Greek cities. They were also called upon to perform military service—the suppression of brigands—in 368; see Amm. Marc, xxvii. 9, 6. These new legions were named Legio II Pia and Legio provincialibus reddidit. gentes omnes ab Illyrici limite usque in Galliam conspiraverant, ut Marcomanni Varistae Hermunduri et Quadi Suebi Sarmatae Lacringes et Buri hi aliique cum Victualis Osi Bessi Cobotes Roxolani Bastarnae Alani Peucini Costoboci. imminebat et Parthicum bellum et Britannicum. magno igitur labore etiam suo gentes asperrimas vicit militibus sese imitantibus, ducentibus etiam exercitum legatis et praefectis praetorio, accepitque in deditionem Marcomannos plurimis in Italiam traductis. Semper sane cum optimatibus non solum bellicas res sed etiam civiles, priusquam faceret aliquid, contulit, denique sententia illius praecipua semper haec fuit: Aequius est ut ego tot talium amicorum consilium sequar, quam ut tot tales amici meam unius voluntatem sequantur, sane quia durus videbatur ex philosophiae institutione Marcus ad militiae labores atque ad omnem vitam graviter carpebatur, sed male loquentibus vel sermone vel litteris respondebat. et multi nobiles bello Germanico sive Marcomannico immo plurimarum gentium interierunt, quibus omnibus statuas in foro Ulpio conlocavit, quare frequenter amici suaserunt, ut a bellis discederet et Romam veniret, sed ille contempsit ac perstitit nec prius recessit quam omnia bella finiret, provincias ex procon- Some name is lost in these words: Petschenig suggests Hariique. loquentum P (P corr. adds dictis); loquentibus (or loquentum uel sermoni) Peter. et omitted in P. sularibus consulares aut ex consularibus proconsulares aut praetorias pro belli necessitate fecit, res etiam in Sequanis turbatas censura et auctoritate repressit. compositae res et in Hispania, quae per Lusitaniam turbatae erant, filio Commodo accersito ad limitem togam virilem dedit, quare congiarium populo divisit et eum ante tempus consulem designavit. Si quis umquam proscriptus est a praefecto urbi, non libenter accepit. ipse in largitionibus pecuniae publicae parcissimus fuit, quod laudi potius datur quam reprehensione sed tamen et bonis viris pecunias dedit et oppidis labentibus auxilium tulit et tributa vel vectigalia, ubi necessitas cogebat, remisit. Hirschfeld (Wien. Stud., III, p. 116) would insert ex procuratoriis before praetorias. in omitted in P. absens populi Romani voluptates curari vehementer praecepit per ditissimos editores. fuit enim populo hic sermo, cum sustulisset ad bellum gladiatores, quod populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad philosophiam. iusserat enim ne mercimonia impedirentur, tardius pantomimos exhibere nonis diebus. de amatis pantomimis ab uxore fuit sermo, ut superius diximus, sed haec omnia per epistolas suas purgavit. idem Marcus sederi in civitatibus vetuit in equis sive vehiculis, lavacra mixta summovit. mores matronarum composuit diffluentes et iuvenum nobilium, sacra Serapidis a vulgaritate Pelusiae summovit. fama fuit sane, quod sub philosophorum specie quidam rem publicam vexarent et privatos, quod ille purgavit. Erat mos iste Antonino ut omnia crimina minore supplicio quam legibus plecti solent puniret, quamvis nonnumquam contra manifestos et gravium criminum reos inexorabilis permaneret. capitales causas hominum honestorum ipse cognovit, et quidem summa aequitate, ita ut praetorem reprehenderet, qui nonis Salm.; non uotis P. pelosiae P; Pelusiaca Novak. cito reorum causas audierat, iuberetque illum iterum cognoscere, dignitatis eorum interesse dicens ut ab eo audirentur qui pro populo iudicaret, aequitatem autem etiam circa captos hostes custodivit, infinitos ex gentibus in Romano solo conlocavit, fulmen de caelo precibus suis contra hostium machinamentum extorsit, suis pluvia impetrata cum siti laborarent. Voluit Marcomanniam provinciam, voluit etiam Sarmatiam facere et fecisset, nisi Avidius Cassius rebellasset sub eodem in Oriente; atque imperatorem se appellavit, ut quidam dicunt, Faustina volente, quae de mariti valetudine desperaret. alii dicunt ementita morte Antonini Cassium imperatorem se appellasse, cum divum Marcum appellasset. et Antoninus quidem non est satis motus defectione Cassii nec in eius affectus saevit. sed per senatum hostis est iudicatus bonaque eius proscripta per aerarium publicum, relicto3 ergo Sarmatico Marcomannicoque bello contra Cassium profectus est. Romae etiam turbae fuerunt, quasi Cassius absente Antonino adventaret. sed Cassius statim interfectus est caputque eius adlatum est ad Antoninum. Marcus tamen non exultavit interfectione Cassii caputque So P, which Lessing restores; rebellasset sub eodem in oriente atque appellasset Peter. nec eius affectus seui P; restored by Peter from Av. Cass. vii. 5. relecto P. eius humari iussit. Maecianum etiam, socium Cassii, cui Alexandria erat commissa, exercitus occidit, nam et praefectum praetorio sibi fecerat, qui et ipse occisus est. in conscios defectionis vetuit senatum graviter vindicare, simul petiit, ne qui senator tempore principatus sui occideretur, ne eius pollueretur imperium, eos etiam qui deportati fuerant revocari iussit, cum paucissimi centuriones capite essent puniti. ignovit et civitatibus quae Cassio consenserant, ignovit et Antiochensibus, qui multa in Marcum pro Cassio dixerant. quibus et spectacula et conventus publicos tulerat et omne contionum genus, contra quos edictum gravissimum misit, seditiosos autem eos et oratio Marci indicat, indita Mario Maximo, qua ille usus est apud amicos, denique noluit Antiochiam videre cum Syriam peteret, nam nec Cyrrhum voluit videre, ex qua erat Cassius, postea tamen Antiochiam vidit, fuit Alexandriae clementer cum his agens.