<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Aiunt quidam, quod et veri simile videtur, Commodum Antoninum, successorem illius ac filium, non
<milestone unit="section" n="2"/>
esse de eo natum sed de adulterio, ac talem fabellam vulgari sermone contexunt: Faustinam quondam, Pii filiam, Marci uxorem, cum gladiatores transire vidisset, unius ex his amore succensam, eum longa aegritudine
<milestone unit="section" n="3"/>
laboraret, viro de amore confessam. quod cum ad Chaldaeos Marcus rettulisset, illorum fuisse consilium, ut occiso gladiatore sanguine illius sese Faustina sublavaret
<milestone unit="section" n="4"/>
atque ita cum viro concumberet. quod cum esset factum, solutum quidem amorem, natum vero
<milestone unit="section" n="5"/>
Commodum gladiatorem esse, non principem, qui mille prope pugnas publice populo inspectante gladiatores imperator exhibuit, ut in vita eius docebitur.
<milestone unit="section" n="6"/>
quod quidem veri simile ex eo habetur quod tam sancti principis filius iis moribus fuit quibus nullus lanista, nullus scaenicus, nullus arenarius, nullus postremo ex omnium dedecorum
<note target="n4.178.2"/>
ac scelerum conluvione concretus.
<milestone unit="section" n="7"/>
multi autem ferunt Commodum omnino ex adulterio
<note target="n4.178.3"/>
natum, si quidem Faustinam satis constet apud Caietam condiciones sibi et nauticas et gladiatorias
<milestone unit="section" n="8"/>
elegisse. de qua cum diceretur Antonino Marco,
<note n="n4.178.1">So Peter with Madvig; desacrata P; de sacratis P corr. </note>
<note n="n4.178.2">decorum P.</note>
<note n="n4.178.3">adultero P, but cf. c. xix. 1 (see Lessing Lex.). </note>
<pb n="p.180"/>
ut eam repudiaret, si non occideret, dixisse fertur
<milestone unit="section" n="9"/>
<q> si uxorem dimittimus, reddamus et dotem.</q>
dos autem quid habebatur?
<note target="n4.180.1"/>
imperium, quod ille ab socero volente Hadriano adoptatus acceperat.
<milestone unit="section" n="10"/>
Tantum sane valet boni principis vita sanctitas tranquillitas pietas ut eius famam nullius proximi
<milestone unit="section" n="11"/>
decoloret invidia, denique Antonino, cum suos mores semper teneret neque alicuius insusurratione mutaretur, non obfuit gladiator filius, uxor infamis;
<milestone unit="section" n="12"/>
deusque etiam nunc habetur, ut vobis ipsis, sacratissime imperator Diocletiane, et semper visum est et videtur, qui eum inter numina vestra non ut ceteros sed specialiter veneramini ac saepe dicitis, vos vita et clementia tales esse cupere qualis fuit Marcus, etiamsi philosophia nec Plato esse possit, si revertatur in vitam.
<note target="n4.180.2"/>
et quidem haec breviter et congeste. </p></div></div></body></text></TEI>