<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum igitur in amore omnium imperasset atque ab aliis modo frater, modo pater, modo filius, ut cuiusque aetas sinebat, et diceretur et amaretur, octavo decimo anno imperii sui, sexagensimo et primo vitae,
<milestone unit="section" n="2"/>
diem ultimum clausit, tantusque illius amor eo die regii funeris
<note target="n4.176.3"/>
claruit ut nemo illum plangendum censuerit, certis omnibus quod ab diis commodatus ad
<milestone unit="section" n="3"/>
deos redisset, denique, priusquam funus conderetur, ut plerique dicunt, quod numquam antea factum fuerat neque postea, senatus populusque non divisis locis sed in una sede propitium deum dixit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Hic sane vir tantus et talis ac diis vita et morte coniunctus filium Commodum dereliquit; qui, si felix
<milestone unit="section" n="5"/>
fuisset, filium non reliquisset, et parum sane fuit quod illi honores divinos omnis aetas omnis sexus omnis condicio ac dignitas dedit, nisi quod etiam sacrilegus iudicatus est qui eius imaginem in sua domo non habuit, qui per fortunam vel potuit habere
<milestone unit="section" n="6"/>
vel debuit, denique hodieque in multis domibus Marci Antonini statuae consistunt inter deos penates.
<milestone unit="section" n="7"/>
nec defuerunt homines qui somniis eum multa prae-
<note n="n4.176.1">unam missionem P; una in missione Peter.</note>
<note n="n4.176.2">So P; Peter, foll. Mommsen, interfecit eos.</note>
<note n="n4.176.3">So P; regii funeris removed by Peter, eo by Jordan. </note>
<pb n="p.178"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
dixisse augurantes futura et vera concinuerunt. unde etiam templum ei constitutum, dati sacerdotes Antoniniani et sodales et flamines et omnia quae aede sacrata
<note target="n4.178.1"/>
decrevit antiquitas. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Aiunt quidam, quod et veri simile videtur, Commodum Antoninum, successorem illius ac filium, non
<milestone unit="section" n="2"/>
esse de eo natum sed de adulterio, ac talem fabellam vulgari sermone contexunt: Faustinam quondam, Pii filiam, Marci uxorem, cum gladiatores transire vidisset, unius ex his amore succensam, eum longa aegritudine
<milestone unit="section" n="3"/>
laboraret, viro de amore confessam. quod cum ad Chaldaeos Marcus rettulisset, illorum fuisse consilium, ut occiso gladiatore sanguine illius sese Faustina sublavaret
<milestone unit="section" n="4"/>
atque ita cum viro concumberet. quod cum esset factum, solutum quidem amorem, natum vero
<milestone unit="section" n="5"/>
Commodum gladiatorem esse, non principem, qui mille prope pugnas publice populo inspectante gladiatores imperator exhibuit, ut in vita eius docebitur.
<milestone unit="section" n="6"/>
quod quidem veri simile ex eo habetur quod tam sancti principis filius iis moribus fuit quibus nullus lanista, nullus scaenicus, nullus arenarius, nullus postremo ex omnium dedecorum
<note target="n4.178.2"/>
ac scelerum conluvione concretus.
<milestone unit="section" n="7"/>
multi autem ferunt Commodum omnino ex adulterio
<note target="n4.178.3"/>
natum, si quidem Faustinam satis constet apud Caietam condiciones sibi et nauticas et gladiatorias
<milestone unit="section" n="8"/>
elegisse. de qua cum diceretur Antonino Marco,
<note n="n4.178.1">So Peter with Madvig; desacrata P; de sacratis P corr. </note>
<note n="n4.178.2">decorum P.</note>
<note n="n4.178.3">adultero P, but cf. c. xix. 1 (see Lessing Lex.). </note>
<pb n="p.180"/>
ut eam repudiaret, si non occideret, dixisse fertur
<milestone unit="section" n="9"/>
<q> si uxorem dimittimus, reddamus et dotem.</q>
dos autem quid habebatur?
<note target="n4.180.1"/>
imperium, quod ille ab socero volente Hadriano adoptatus acceperat.
<milestone unit="section" n="10"/>
Tantum sane valet boni principis vita sanctitas tranquillitas pietas ut eius famam nullius proximi
<milestone unit="section" n="11"/>
decoloret invidia, denique Antonino, cum suos mores semper teneret neque alicuius insusurratione mutaretur, non obfuit gladiator filius, uxor infamis;
<milestone unit="section" n="12"/>
deusque etiam nunc habetur, ut vobis ipsis, sacratissime imperator Diocletiane, et semper visum est et videtur, qui eum inter numina vestra non ut ceteros sed specialiter veneramini ac saepe dicitis, vos vita et clementia tales esse cupere qualis fuit Marcus, etiamsi philosophia nec Plato esse possit, si revertatur in vitam.
<note target="n4.180.2"/>
et quidem haec breviter et congeste. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed Marco Antonino haec sunt gesta post fratrem: primum corpus eius Romam devectum est
<milestone unit="section" n="2"/>
et inlatum maiorum sepulchris, divini
<note target="n4.180.3"/>
inde honores decreti, dein cum gratias ageret senatui quod fratrem consecrasset, occulte ostendit omnia bellica consilia sua
<milestone unit="section" n="3"/>
fuisse, quibus superati sunt Parthi, addidit praeterea quaedam, quibus ostendit nunc demum se quasi a principio acturum esse rem publicam amoto eo qui
<note n="n4.180.1">So Petschenig with P; dos autem quid habebatur nisi imperium edd. with P corr.</note>
<note n="n4.180.2">reueratori uita P.</note>
<note n="n4.180.3">in, following diuini, deleted by P corr.; inde Peter. </note>
<pb n="p.182"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
remissior videbatur, nec aliter senatus accepit quam Marcus dixerat, ut videretur gratias agere quod
<milestone unit="section" n="5"/>
Verus excessisset vita. omnibus deinde sororibus et adfinibus et libertis iuris et honoris et pecuniae plurimum detulit, erat enim famae suae curiosissimus, requirens ad verum, quid quisque de se diceret, emendans quae bene reprehensa viderentur.
<milestone unit="section" n="6"/>
Proficiscens ad bellum Germanicum filiam suam non decurso luctus tempore grandaevo equitis Romani filio Claudio Pompeiano dedit genere Antiochensi
<milestone unit="section" n="7"/>
nec satis nobili (quem postea bis consulem fecit), cum filia eius Augusta esset et Augustae filia, sed has nuptias et Faustina et ipsa quae dabatur invitae habuerunt. </p></div><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum Mauri Hispanias prope omnes vastarent,
<milestone unit="section" n="2"/>
res per legatos bene gestae sunt. et cum per Aegyptum Bucolici milites gravia multa fecissent, per Avidium Cassium retunsi sunt, qui postea tyrannidem arripuit.
<milestone unit="section" n="3"/>
sub ipsis profectionis diebus in secessu Praenestino agens filium, nomine Verum Caesarem, exsecto sub
<milestone unit="section" n="4"/>
aure tubere septennem amisit, quem non plus quinque diebus luxit consultusque etiam medios
<note target="n4.182.1"/>
actibus
<note n="n4.182.1">Thus Peter with Lipsius; consolatusque etiam medicos P.</note>
<pb n="p.184"/>
publicis reddidit, et quia ludi Iovis Optimi Maximi
<milestone unit="section" n="5"/>
erant, interpellari eos publico luctu noluit iussitque, ut statuae tantummodo filio mortuo decernerentur et imago aurea circensibus per pompam ferenda et ut saliari carmini nomen eius insereretur.
<milestone unit="section" n="6"/>
Instante sane adhuc pestilentia et deorum cultum diligentissime restituit et servos, quemadmodum bello Punico factum fuerat, ad militiam paravit, quos voluntarios
<milestone unit="section" n="7"/>
exemplo volonum appellavit, armavit etiam gladiatores, quos obsequentes appellavit, latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. armavit et Diogmitas. emit et Germanorum auxilia
<milestone unit="section" n="8"/>
contra Germanos, omni praeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum.
<milestone unit="section" n="9"/>
et, ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum, ut diximus, fecit in foro divi Traiani, in qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam signa
<milestone unit="section" n="10"/>
cum tabulis magnorum artificum vendidit. Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam
<note n="n4.184.1">Probably the Ludi Capitolini, held on 15 October. </note>
<note n="n4.184.2">Germanicus' name had been similarly inserted in this song after his death; see Tac, Ann., ii. 82. </note>
<note n="n4.184.3">See c. xiii. 3. </note>
<note n="n4.184.4">The name given to the slaves who volunteered for military service after the defeat at Cannae in the Second Punic War; see Livy, xxii. 57, 11, and Festus, p. 370. </note>
<note n="n4.184.5">The district east of southern Dalmatia; it is now the southern portion of the kingdom of Serbia. </note>
<note n="n4.184.6">The Diogmitai were the military police maintained by the Greek cities. They were also called upon to perform military service—the suppression of brigands—in 368; see Amm. Marc, xxvii. 9, 6. </note>
<note n="n4.184.7">These new legions were named Legio II Pia and Legio </note>
<pb n="p.186"/>
</p></div></div></body></text></TEI>