Iam in suos tanta fuit benignitate Marcus ut cum in omnes propinquos cuncta honorum ornamenta contulerit, tum in filium et quidem scelestum atque impurum cito nomen Caesaris et mox sacerdotium statimque nomen imperatoris ac triumphi participationem et consulatum. quo quidem tempore sedente imperator filio ad triumphalem currum in Circo pedes cucurrit. Post Veri obitum Marcus Antoninus solus rem publicam tenuit, multo melior et feracior ad virtutes, quippe qui nullis Veri iam impediretur aut simplicitatis calidaeque veritatis, qua ille ingenito vitio laborabat, erroribus aut iis qui praecipue displicebant Marco Antonino iam inde a primo aetatis suae tempore vel institutis mentis pravae vel moribus, erat enim ipse tantae tranquillitatis ut vultum numquam mutaverit maerore vel gaudio, philosophiae deditus Stoicae, quam et per optimos quosque magistros acceperat et undique ipse collegerat, nam et Hadrianus hunc eundem successorem paraverat, nisi ei aetas puerilis obstitisset. quod quidem apparet ex eo quod generum Pio hunc eundem delegit, ut ad eum, dignum utpote virum, quandocumque Romanum perveniret imperium. et Commodum quidem P, Bitschofsky; Commodum removed by Jordan. So Peter; sine imperator filio P. So Peter; simulatis callidae seueritatis P. Ergo provincias post haec ingenti moderatione ac benignitate tractavit. contra Germanos res feliciter gessit, speciale ipse bellum Marcomannicum, sed quantum nulla umquam memoria fuit, cum virtute tum etiam felicitate transegit, et eo quidem tempore quo pestilentia gravis multa milia et popularium et militum interemerat. Pannonias ergo, Marcomannis Sarmatis Vandalis simul etiam Quadis exstinctis, servitio liberavit et Romae cum Commodo, quem iam Caesarem fecerat, filio, ut diximus, suo triumphavit. cum autem ad hoc bellum omne aerarium exhausisset suum neque in animum induceret, ut extra ordinem provincialibus aliquid imperaret, in foro divi Traiani auctionem ornamentorum imperialium fecit vendiditque aurea pocula et crystallina et murrina, vasa etiam regia et vestem uxoriam seri eam et aura tam, gemmas quin etiam, quas multas in repositorio sanctiore Hadriani reppererat, et per duos quidem menses haec venditio celebrata est, tantumque auri redactum ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus postea dederit potestatem emptoribus, ut, si qui vellet empta reddere atque aurum recipere, sciret licere, nec molestus ulli fuit qui vel non reddidit quanto P. empta vel reddidit. tunc viris clarioribus permisit ut eodem cultu quo et ipse vel ministris similibus convivia exhiberent, in munere autem publico tam magnanimus fuit ut centum leones una missione simul exhiberet et sagittis interfectos. Cum igitur in amore omnium imperasset atque ab aliis modo frater, modo pater, modo filius, ut cuiusque aetas sinebat, et diceretur et amaretur, octavo decimo anno imperii sui, sexagensimo et primo vitae, diem ultimum clausit, tantusque illius amor eo die regii funeris claruit ut nemo illum plangendum censuerit, certis omnibus quod ab diis commodatus ad deos redisset, denique, priusquam funus conderetur, ut plerique dicunt, quod numquam antea factum fuerat neque postea, senatus populusque non divisis locis sed in una sede propitium deum dixit. Hic sane vir tantus et talis ac diis vita et morte coniunctus filium Commodum dereliquit; qui, si felix fuisset, filium non reliquisset, et parum sane fuit quod illi honores divinos omnis aetas omnis sexus omnis condicio ac dignitas dedit, nisi quod etiam sacrilegus iudicatus est qui eius imaginem in sua domo non habuit, qui per fortunam vel potuit habere vel debuit, denique hodieque in multis domibus Marci Antonini statuae consistunt inter deos penates. nec defuerunt homines qui somniis eum multa prae- unam missionem P; una in missione Peter. So P; Peter, foll. Mommsen, interfecit eos. So P; regii funeris removed by Peter, eo by Jordan. dixisse augurantes futura et vera concinuerunt. unde etiam templum ei constitutum, dati sacerdotes Antoniniani et sodales et flamines et omnia quae aede sacrata decrevit antiquitas. Aiunt quidam, quod et veri simile videtur, Commodum Antoninum, successorem illius ac filium, non esse de eo natum sed de adulterio, ac talem fabellam vulgari sermone contexunt: Faustinam quondam, Pii filiam, Marci uxorem, cum gladiatores transire vidisset, unius ex his amore succensam, eum longa aegritudine laboraret, viro de amore confessam. quod cum ad Chaldaeos Marcus rettulisset, illorum fuisse consilium, ut occiso gladiatore sanguine illius sese Faustina sublavaret atque ita cum viro concumberet. quod cum esset factum, solutum quidem amorem, natum vero Commodum gladiatorem esse, non principem, qui mille prope pugnas publice populo inspectante gladiatores imperator exhibuit, ut in vita eius docebitur. quod quidem veri simile ex eo habetur quod tam sancti principis filius iis moribus fuit quibus nullus lanista, nullus scaenicus, nullus arenarius, nullus postremo ex omnium dedecorum ac scelerum conluvione concretus. multi autem ferunt Commodum omnino ex adulterio natum, si quidem Faustinam satis constet apud Caietam condiciones sibi et nauticas et gladiatorias elegisse. de qua cum diceretur Antonino Marco, So Peter with Madvig; desacrata P; de sacratis P corr. decorum P. adultero P, but cf. c. xix. 1 (see Lessing Lex.). ut eam repudiaret, si non occideret, dixisse fertur si uxorem dimittimus, reddamus et dotem. dos autem quid habebatur? imperium, quod ille ab socero volente Hadriano adoptatus acceperat. Tantum sane valet boni principis vita sanctitas tranquillitas pietas ut eius famam nullius proximi decoloret invidia, denique Antonino, cum suos mores semper teneret neque alicuius insusurratione mutaretur, non obfuit gladiator filius, uxor infamis; deusque etiam nunc habetur, ut vobis ipsis, sacratissime imperator Diocletiane, et semper visum est et videtur, qui eum inter numina vestra non ut ceteros sed specialiter veneramini ac saepe dicitis, vos vita et clementia tales esse cupere qualis fuit Marcus, etiamsi philosophia nec Plato esse possit, si revertatur in vitam. et quidem haec breviter et congeste. Sed Marco Antonino haec sunt gesta post fratrem: primum corpus eius Romam devectum est et inlatum maiorum sepulchris, divini inde honores decreti, dein cum gratias ageret senatui quod fratrem consecrasset, occulte ostendit omnia bellica consilia sua fuisse, quibus superati sunt Parthi, addidit praeterea quaedam, quibus ostendit nunc demum se quasi a principio acturum esse rem publicam amoto eo qui So Petschenig with P; dos autem quid habebatur nisi imperium edd. with P corr. reueratori uita P. in, following diuini, deleted by P corr.; inde Peter. remissior videbatur, nec aliter senatus accepit quam Marcus dixerat, ut videretur gratias agere quod Verus excessisset vita. omnibus deinde sororibus et adfinibus et libertis iuris et honoris et pecuniae plurimum detulit, erat enim famae suae curiosissimus, requirens ad verum, quid quisque de se diceret, emendans quae bene reprehensa viderentur. Proficiscens ad bellum Germanicum filiam suam non decurso luctus tempore grandaevo equitis Romani filio Claudio Pompeiano dedit genere Antiochensi nec satis nobili (quem postea bis consulem fecit), cum filia eius Augusta esset et Augustae filia, sed has nuptias et Faustina et ipsa quae dabatur invitae habuerunt.