Profecti tamen sunt paludati ambo imperatores et Victualis et Marcomannis cuncta turbantibus, aliis etiam gentibus, quae pulsae a superioribus barbaris fugerant, nisi reciperentur, bellum inferentibus. nec parum profuit ista profectio, cum Aquileiam usque venissent, nam plerique reges et cum populis suis se retraxerunt et tumultus auctores interemerunt. Quadi autem amisso rege suo non prius se confirmaturos eum qui erat creatus dicebant, quam id nostris placuisset imperatoribus. Lucius tamen invitus profectus est, cum plerique ad legatos imperatorum mitterent defectionis veniam postulantes, et Lucius quidem, quod amissus esset praefectus praetorio Furius Victorinus, atque pars exercitus interisset, redeundum esse censebat; Marcus autem fingere barbaros aestimans et fugam et cetera quae securitatem bellicam ostenderent, ob hoc ne tanti apparatus mole premerentur, instandum esse ducebat. denique transcensis Alpibus longius processerunt composueruntque omnia, quae ad munimen Italiae atque Illyrici pertinebant. placuit autem urgente Lucio, ut prae- utque P. See note to c. xiii. 1. missis ad senatum litteris Lucius Romam rediret. via quoque 1, postquam iter ingressi sunt, sedens cum fratre in vehiculo Lucius apoplexi arreptus periit.