<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Profecti tamen sunt paludati ambo imperatores et Victualis et Marcomannis cuncta turbantibus, aliis etiam gentibus, quae pulsae a superioribus barbaris fugerant, nisi reciperentur, bellum inferentibus.
<milestone unit="section" n="2"/>
nec parum profuit ista profectio, cum Aquileiam usque venissent, nam plerique reges et cum populis suis se retraxerunt et tumultus auctores interemerunt.
<milestone unit="section" n="3"/>
Quadi autem amisso rege suo non prius se confirmaturos eum qui erat creatus dicebant, quam id nostris
<milestone unit="section" n="4"/>
placuisset imperatoribus. Lucius tamen invitus profectus est, cum plerique ad legatos imperatorum
<milestone unit="section" n="5"/>
mitterent defectionis veniam postulantes, et Lucius quidem, quod amissus esset praefectus praetorio Furius Victorinus, atque
<note target="n4.168.1"/>
pars exercitus interisset, redeundum esse censebat; Marcus autem fingere barbaros aestimans et fugam et cetera quae securitatem bellicam ostenderent, ob hoc ne tanti apparatus mole
<milestone unit="section" n="6"/>
premerentur, instandum esse ducebat. denique transcensis Alpibus longius processerunt composueruntque omnia, quae ad munimen Italiae atque Illyrici pertinebant.
<milestone unit="section" n="7"/>
placuit autem urgente Lucio, ut prae-
<note n="n4.168.1">utque P. </note>
<note n="n4.168.2">See note to c. xiii. 1. </note>
<pb n="p.170"/>
missis ad senatum litteris Lucius Romam rediret.
<milestone unit="section" n="8"/>
via quoque 1, postquam iter ingressi sunt, sedens cum fratre in vehiculo Lucius apoplexi arreptus periit. </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit autem consuetudo Marco ut in circensium spectaculo legeret audiretque ac subscriberet, ex quo quidem saepe iocis popularibus dicitur lacessitus.
<milestone unit="section" n="2"/>
Multum sane potuerunt liberti sub Marco et Vero Geminas et Agaclytus.
<milestone unit="section" n="3"/>
Tantae autem sanctitatis fuit Marcus ut Veri vitia et celaverit et defenderit, cum ei vehementissime displicerent,
<note target="n4.170.2"/>
mortuumque eum divum appellaverit amitasque eius et sorores honoribus et salariis decretis sublevaverit atque provexerit sacrisque eum
<note target="n4.170.3"/>
plurimis
<milestone unit="section" n="4"/>
honoraverit. flaminem et Antoninianos sodales et omnes honores qui divis habentur eidem dedicavit.
<milestone unit="section" n="5"/>
nemo est principum, quem non gravis fama perstringat, usque adeo ut etiam Marcus in sermonem venerit, quod Verum vel veneno ita tulerit ut parte cultri veneno lita vulvam inciderit, venenatam partem fratri
<milestone unit="section" n="6"/>
edendam propinans et sibi innoxiam reservans, vel certe per medicum Posidippum, qui ei sanguinem intempestive dicitur emisisse. Cassius post mortem Veri a Marco descivit.
<note target="n4.170.4"/>
1Thus Bitschofsky; bia quoque P; uiaque Salm., Peter.
<note n="n4.170.2">displicer et P, but cf. c. xvi. 4.</note>
<note n="n4.170.3">cum P 1; uel eum P corr. </note>
<note n="n4.170.4">Cassius
<gap reason="omitted"/>
desciuit probably from margin of c. xxiv. 5. </note>
<note n="n4.170.1">In 169 at Altinum in Venetia; see Ver., ix. 10-11. </note>
<pb n="p.172"/>
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Iam in suos tanta fuit benignitate Marcus ut cum in omnes propinquos cuncta honorum ornamenta contulerit, tum in filium et quidem
<note target="n4.172.1"/>
scelestum atque impurum cito nomen Caesaris et mox sacerdotium statimque nomen imperatoris ac triumphi participationem
<milestone unit="section" n="2"/>
et consulatum. quo quidem tempore sedente imperator filio
<note target="n4.172.2"/>
ad triumphalem currum in Circo pedes cucurrit.
<milestone unit="section" n="3"/>
Post Veri obitum Marcus Antoninus solus rem publicam tenuit, multo melior et feracior ad virtutes,
<milestone unit="section" n="4"/>
quippe qui nullis Veri iam impediretur aut simplicitatis calidaeque veritatis,
<note target="n4.172.3"/>
qua ille ingenito vitio laborabat, erroribus aut iis qui praecipue displicebant Marco Antonino iam inde a primo aetatis suae tempore vel
<milestone unit="section" n="5"/>
institutis mentis pravae vel moribus, erat enim ipse tantae tranquillitatis ut vultum numquam mutaverit maerore vel gaudio, philosophiae deditus Stoicae, quam et per optimos quosque magistros acceperat et
<milestone unit="section" n="6"/>
undique ipse collegerat, nam et Hadrianus hunc eundem successorem paraverat, nisi ei aetas puerilis
<milestone unit="section" n="7"/>
obstitisset. quod quidem apparet ex eo quod generum Pio hunc eundem delegit, ut ad eum, dignum utpote virum, quandocumque Romanum perveniret imperium.
<note n="n4.172.1">et Commodum quidem P, Bitschofsky; Commodum removed by Jordan.</note>
<note n="n4.172.2">So Peter; sine imperator filio P. </note>
<note n="n4.172.3">So Peter; simulatis callidae seueritatis P. </note>
<pb n="p.174"/>
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ergo provincias post haec ingenti moderatione ac benignitate tractavit. contra Germanos res
<milestone unit="section" n="2"/>
feliciter gessit, speciale ipse bellum Marcomannicum, sed quantum
<note target="n4.174.1"/>
nulla umquam memoria fuit, cum virtute tum etiam felicitate transegit, et eo quidem tempore quo pestilentia gravis multa milia et popularium et
<milestone unit="section" n="3"/>
militum interemerat. Pannonias ergo, Marcomannis Sarmatis Vandalis simul etiam Quadis exstinctis, servitio liberavit et Romae cum Commodo, quem iam Caesarem fecerat, filio, ut diximus, suo triumphavit.
<milestone unit="section" n="4"/>
cum autem ad hoc bellum omne aerarium exhausisset suum neque in animum induceret, ut extra ordinem provincialibus aliquid imperaret, in foro divi Traiani auctionem ornamentorum imperialium fecit vendiditque aurea pocula et crystallina et murrina, vasa etiam regia et vestem uxoriam seri eam et aura tam, gemmas quin etiam, quas multas in repositorio sanctiore
<milestone unit="section" n="5"/>
Hadriani reppererat, et per duos quidem menses haec venditio celebrata est, tantumque auri redactum ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus postea dederit potestatem emptoribus, ut, si qui vellet empta reddere atque aurum recipere, sciret licere, nec molestus ulli fuit qui vel non reddidit
<note n="n4.174.1">quanto P. </note>
<pb n="p.176"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
empta vel reddidit. tunc viris clarioribus permisit ut eodem cultu quo et ipse vel ministris similibus
<milestone unit="section" n="7"/>
convivia exhiberent, in munere autem publico tam magnanimus fuit ut centum leones una missione
<note target="n4.176.1"/>
simul exhiberet et sagittis interfectos.
<note target="n4.176.2"/>
</p></div></div></body></text></TEI>