Profecti tamen sunt paludati ambo imperatores et Victualis et Marcomannis cuncta turbantibus, aliis etiam gentibus, quae pulsae a superioribus barbaris fugerant, nisi reciperentur, bellum inferentibus. nec parum profuit ista profectio, cum Aquileiam usque venissent, nam plerique reges et cum populis suis se retraxerunt et tumultus auctores interemerunt. Quadi autem amisso rege suo non prius se confirmaturos eum qui erat creatus dicebant, quam id nostris placuisset imperatoribus. Lucius tamen invitus profectus est, cum plerique ad legatos imperatorum mitterent defectionis veniam postulantes, et Lucius quidem, quod amissus esset praefectus praetorio Furius Victorinus, atque pars exercitus interisset, redeundum esse censebat; Marcus autem fingere barbaros aestimans et fugam et cetera quae securitatem bellicam ostenderent, ob hoc ne tanti apparatus mole premerentur, instandum esse ducebat. denique transcensis Alpibus longius processerunt composueruntque omnia, quae ad munimen Italiae atque Illyrici pertinebant. placuit autem urgente Lucio, ut prae- utque P. See note to c. xiii. 1. missis ad senatum litteris Lucius Romam rediret. via quoque 1, postquam iter ingressi sunt, sedens cum fratre in vehiculo Lucius apoplexi arreptus periit. Fuit autem consuetudo Marco ut in circensium spectaculo legeret audiretque ac subscriberet, ex quo quidem saepe iocis popularibus dicitur lacessitus. Multum sane potuerunt liberti sub Marco et Vero Geminas et Agaclytus. Tantae autem sanctitatis fuit Marcus ut Veri vitia et celaverit et defenderit, cum ei vehementissime displicerent, mortuumque eum divum appellaverit amitasque eius et sorores honoribus et salariis decretis sublevaverit atque provexerit sacrisque eum plurimis honoraverit. flaminem et Antoninianos sodales et omnes honores qui divis habentur eidem dedicavit. nemo est principum, quem non gravis fama perstringat, usque adeo ut etiam Marcus in sermonem venerit, quod Verum vel veneno ita tulerit ut parte cultri veneno lita vulvam inciderit, venenatam partem fratri edendam propinans et sibi innoxiam reservans, vel certe per medicum Posidippum, qui ei sanguinem intempestive dicitur emisisse. Cassius post mortem Veri a Marco descivit. 1Thus Bitschofsky; bia quoque P; uiaque Salm., Peter. displicer et P, but cf. c. xvi. 4. cum P 1; uel eum P corr. Cassius desciuit probably from margin of c. xxiv. 5. In 169 at Altinum in Venetia; see Ver., ix. 10-11. Iam in suos tanta fuit benignitate Marcus ut cum in omnes propinquos cuncta honorum ornamenta contulerit, tum in filium et quidem scelestum atque impurum cito nomen Caesaris et mox sacerdotium statimque nomen imperatoris ac triumphi participationem et consulatum. quo quidem tempore sedente imperator filio ad triumphalem currum in Circo pedes cucurrit. Post Veri obitum Marcus Antoninus solus rem publicam tenuit, multo melior et feracior ad virtutes, quippe qui nullis Veri iam impediretur aut simplicitatis calidaeque veritatis, qua ille ingenito vitio laborabat, erroribus aut iis qui praecipue displicebant Marco Antonino iam inde a primo aetatis suae tempore vel institutis mentis pravae vel moribus, erat enim ipse tantae tranquillitatis ut vultum numquam mutaverit maerore vel gaudio, philosophiae deditus Stoicae, quam et per optimos quosque magistros acceperat et undique ipse collegerat, nam et Hadrianus hunc eundem successorem paraverat, nisi ei aetas puerilis obstitisset. quod quidem apparet ex eo quod generum Pio hunc eundem delegit, ut ad eum, dignum utpote virum, quandocumque Romanum perveniret imperium. et Commodum quidem P, Bitschofsky; Commodum removed by Jordan. So Peter; sine imperator filio P. So Peter; simulatis callidae seueritatis P. Ergo provincias post haec ingenti moderatione ac benignitate tractavit. contra Germanos res feliciter gessit, speciale ipse bellum Marcomannicum, sed quantum nulla umquam memoria fuit, cum virtute tum etiam felicitate transegit, et eo quidem tempore quo pestilentia gravis multa milia et popularium et militum interemerat. Pannonias ergo, Marcomannis Sarmatis Vandalis simul etiam Quadis exstinctis, servitio liberavit et Romae cum Commodo, quem iam Caesarem fecerat, filio, ut diximus, suo triumphavit. cum autem ad hoc bellum omne aerarium exhausisset suum neque in animum induceret, ut extra ordinem provincialibus aliquid imperaret, in foro divi Traiani auctionem ornamentorum imperialium fecit vendiditque aurea pocula et crystallina et murrina, vasa etiam regia et vestem uxoriam seri eam et aura tam, gemmas quin etiam, quas multas in repositorio sanctiore Hadriani reppererat, et per duos quidem menses haec venditio celebrata est, tantumque auri redactum ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus postea dederit potestatem emptoribus, ut, si qui vellet empta reddere atque aurum recipere, sciret licere, nec molestus ulli fuit qui vel non reddidit quanto P. empta vel reddidit. tunc viris clarioribus permisit ut eodem cultu quo et ipse vel ministris similibus convivia exhiberent, in munere autem publico tam magnanimus fuit ut centum leones una missione simul exhiberet et sagittis interfectos.