<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Germanico imperatores, tantus autem terror belli Marcomannici fuit
<note target="n4.166.1"/>
ut undique sacerdotes Antoninus acciverit, peregrinos ritus impleverit, Romam omni genere lustraverit retardatusque a
<note target="n4.166.2"/>
bellica profectione
<milestone unit="section" n="2"/>
sit. celebravit et Romano ritu lectisternia per septem
<milestone unit="section" n="3"/>
dies. tanta autem pestilentia fuit ut vehiculis cadavera
<milestone unit="section" n="4"/>
sint exportata sarracisque. tunc autem Antonini leges sepeliendi sepulchrorumque asperrimas sanxerunt, quando quidem caverunt ne quis villae adfabricaretur
<note target="n4.166.3"/>
sepulchrum, quod hodieque servatur.
<milestone unit="section" n="5"/>
et multa quidem milia pestilentia consumpsit multosque ex proceribus, quorum amplissimis Antoninus
<milestone unit="section" n="6"/>
statuas conlocavit, tantaque clementia fuit ut et sumptu publico vulgaria funera iuberet efferri
<note target="n4.166.4"/>
et vano cuidam, qui diripiendae urbis occasionem cum quibusdam consciis requirens de caprifici arbore in Campo Martio contionabundus ignem de caelo lapsurum
<note n="n4.166.1">fuit P corr., om. by P 1. </note>
<note n="n4.166.2"> a om. in P. </note>
<note n="n4.166.3"> Thus Madvig and Petschenig; uelle abfricaretur P; ne quis ubi uellet fabricaretur s. Novak. </note>
<note n="n4.166.4"> efferi Jordan; et eo ferri P 1; ferri et eo ferri P 1 corr. </note>
<pb n="p.168"/>
finemque mundi affore diceret, si ipse lapsus ex arbore in ciconiam verteretur, cum statuto tempore decidisset atque ex sinu ciconiam emisisset, perducto ad se atque confesso veniam daret. </p></div></div></body></text></TEI>