Germanico imperatores, tantus autem terror belli Marcomannici fuit ut undique sacerdotes Antoninus acciverit, peregrinos ritus impleverit, Romam omni genere lustraverit retardatusque a bellica profectione sit. celebravit et Romano ritu lectisternia per septem dies. tanta autem pestilentia fuit ut vehiculis cadavera sint exportata sarracisque. tunc autem Antonini leges sepeliendi sepulchrorumque asperrimas sanxerunt, quando quidem caverunt ne quis villae adfabricaretur sepulchrum, quod hodieque servatur. et multa quidem milia pestilentia consumpsit multosque ex proceribus, quorum amplissimis Antoninus statuas conlocavit, tantaque clementia fuit ut et sumptu publico vulgaria funera iuberet efferri et vano cuidam, qui diripiendae urbis occasionem cum quibusdam consciis requirens de caprifici arbore in Campo Martio contionabundus ignem de caelo lapsurum fuit P corr., om. by P 1. a om. in P. Thus Madvig and Petschenig; uelle abfricaretur P; ne quis ubi uellet fabricaretur s. Novak. efferi Jordan; et eo ferri P 1; ferri et eo ferri P 1 corr. finemque mundi affore diceret, si ipse lapsus ex arbore in ciconiam verteretur, cum statuto tempore decidisset atque ex sinu ciconiam emisisset, perducto ad se atque confesso veniam daret.