<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cavit et sumptibus publicis et calumniis quadruplatorum intercessit adposita falsis delatoribus nota.
<milestone unit="section" n="2"/>
delationes, quibus fiscus augeretur, contempsit, de alimentis publicis multa prudenter invenit, curatores multis civitatibus, quo latius senatorias tenderet dignitates,
<milestone unit="section" n="3"/>
a senatu dedit. Italicis civitatibus famis tempore frumentum ex urbe donavit omnique frumentariae
<milestone unit="section" n="4"/>
rei consuluit, gladiatoria spectacula omnifariam temperavit. temperavit etiam scaenicas donationes iubens ut quinos aureos scaenici acciperent, ita tamen ut nullus editor decem aureos egrederetur.
<milestone unit="section" n="5"/>
vias
<note target="n4.160.1"/>
etiam urbis atque itinera
<note target="n4.160.2"/>
diligentissime curavit. rei frumentariae graviter providit.
<milestone unit="section" n="6"/>
Datis iuridicis Italiae consuluit ad id exemplum quo Hadrianus consulares viros reddere iura praeceperat.
<milestone unit="section" n="7"/>
Hispanis exhaustis
<note target="n4.160.3"/>
Italica adlectione contra
<milestone unit="section" n="8"/>
Traiani quoque
<note target="n4.160.4"/>
praecepta verecunde consuluit, leges
<note n="n4.160.1">uineas P 1; al' uias P corr.</note>
<note n="n4.160.2">itinera Jordan, Novak; itinerum P, Peter.</note>
<note n="n4.160.3">exhausti P.</note>
<note n="n4.160.4">Thus Ellis; contra tranique p. P 1; Traianique P corr.; contra iniqua p, Petschenig; Peter assumes a lacuna after contra. </note>
<pb n="p.162"/>
etiam addidit de vicensima hereditatum, de tutelis libertorum, de bonis maternis et item de filiorum successionibus pro parte materna, utque senatores peregrini
<milestone unit="section" n="9"/>
quartam partem in Italia possiderent, dedit praeterea curatoribus regionum ac viarum potestatem, ut vel punirent vel ad praefectum urbi puniendos remitterent eos qui ultra vectigalia quicquam ab aliquo
<milestone unit="section" n="10"/>
exegissent. ius autem magis vetus restituit quam novum fecit, habuit secum praefectos, quorum et auctoritate et periculo semper iura dictavit. usus autem est Scaevola praecipue iuris perito. </p></div></div></body></text></TEI>