<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cavit et sumptibus publicis et calumniis quadruplatorum intercessit adposita falsis delatoribus nota.
<milestone unit="section" n="2"/>
delationes, quibus fiscus augeretur, contempsit, de alimentis publicis multa prudenter invenit, curatores multis civitatibus, quo latius senatorias tenderet dignitates,
<milestone unit="section" n="3"/>
a senatu dedit. Italicis civitatibus famis tempore frumentum ex urbe donavit omnique frumentariae
<milestone unit="section" n="4"/>
rei consuluit, gladiatoria spectacula omnifariam temperavit. temperavit etiam scaenicas donationes iubens ut quinos aureos scaenici acciperent, ita tamen ut nullus editor decem aureos egrederetur.
<milestone unit="section" n="5"/>
vias
<note target="n4.160.1"/>
etiam urbis atque itinera
<note target="n4.160.2"/>
diligentissime curavit. rei frumentariae graviter providit.
<milestone unit="section" n="6"/>
Datis iuridicis Italiae consuluit ad id exemplum quo Hadrianus consulares viros reddere iura praeceperat.
<milestone unit="section" n="7"/>
Hispanis exhaustis
<note target="n4.160.3"/>
Italica adlectione contra
<milestone unit="section" n="8"/>
Traiani quoque
<note target="n4.160.4"/>
praecepta verecunde consuluit, leges
<note n="n4.160.1">uineas P 1; al' uias P corr.</note>
<note n="n4.160.2">itinera Jordan, Novak; itinerum P, Peter.</note>
<note n="n4.160.3">exhausti P.</note>
<note n="n4.160.4">Thus Ellis; contra tranique p. P 1; Traianique P corr.; contra iniqua p, Petschenig; Peter assumes a lacuna after contra. </note>
<pb n="p.162"/>
etiam addidit de vicensima hereditatum, de tutelis libertorum, de bonis maternis et item de filiorum successionibus pro parte materna, utque senatores peregrini
<milestone unit="section" n="9"/>
quartam partem in Italia possiderent, dedit praeterea curatoribus regionum ac viarum potestatem, ut vel punirent vel ad praefectum urbi puniendos remitterent eos qui ultra vectigalia quicquam ab aliquo
<milestone unit="section" n="10"/>
exegissent. ius autem magis vetus restituit quam novum fecit, habuit secum praefectos, quorum et auctoritate et periculo semper iura dictavit. usus autem est Scaevola praecipue iuris perito. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum populo autem non aliter egit quam est
<milestone unit="section" n="2"/>
actum sub civitate libera, fuitque per omnia moderantissimus in hominibus deterrendis a malo, invitandis ad bona, remunerandis copia, indulgentia liberandis fecitque ex malis bonos, ex bonis optimos, moderate
<milestone unit="section" n="3"/>
etiam cavillationes nonnullorum ferens. nam cum quendam Vetrasinum famae detestandae honorem petentem moneret, ut se ab opinionibus populi vindicaret, et ille contra respondisset multos, qui secum in arena pugnassent, se praetores videre, patienter
<milestone unit="section" n="4"/>
tulit, ac ne in quemquam facile vindicaret, praetorem,
<pb n="p.164"/>
qui quaedam pessime egerat, non abdicare se praetura
<milestone unit="section" n="5"/>
iussit, sed collegae iuris dictionem mandavit, fisco
<milestone unit="section" n="6"/>
in causis compendii numquam iudicans favit. sane, quamvis esset constans, erat etiam verecundus.
<milestone unit="section" n="7"/>
Posteaquam autem e Syria victor rediit frater, patris patriae nomen ambobus decretum est, cum se Marcus absente Vero erga omnes senatores atque homines
<milestone unit="section" n="8"/>
moderatissime gessisset, corona praeterea civica oblata est ambobus; petiitque Lucius ut secum Marcus triumpharet. petiit praeterea Lucius ut filii Marci
<milestone unit="section" n="9"/>
Caesares appellarentur. sed Marcus tanta fuit moderatione ut, cum
<note target="n4.164.1"/>
simul triumphasset, tamen post mortem Lucii tantum Germanicum se vocaret,
<milestone unit="section" n="10"/>
quod sibi bello proprio pepererat, in triumpho autem liberos Marci utriusque sexus secum vexerunt, ita
<milestone unit="section" n="11"/>
tamen ut et puellas virgines veherent. ludos etiam ob triumphum decretos spectaverunt habitu triumphali.
<milestone unit="section" n="12"/>
inter cetera pietatis eius haec quoque moderatio praedicanda est: funambulis post puerum lapsum culcitas subici iussit, unde hodieque rete
<note target="n4.164.2"/>
praetenditur.
<milestone unit="section" n="13"/>
Dum Parthicum bellum geritur, natum est Marcomannicum, quod diu eorum qui aderant arte suspensum est, ut finito iam Orientali bello Marco-
<note n="n4.164.1">cum om. in P.</note>
<note n="n4.164.2">recte P 1; al' rete P corr. </note>
<pb n="p.166"/>
<milestone unit="section" n="14"/>
mannicum agi posset, et cum famis tempore populo insinuasset de bello, fratre post quinquennium reverso in senatu egit, ambos necessarios dicens bello </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Germanico imperatores, tantus autem terror belli Marcomannici fuit
<note target="n4.166.1"/>
ut undique sacerdotes Antoninus acciverit, peregrinos ritus impleverit, Romam omni genere lustraverit retardatusque a
<note target="n4.166.2"/>
bellica profectione
<milestone unit="section" n="2"/>
sit. celebravit et Romano ritu lectisternia per septem
<milestone unit="section" n="3"/>
dies. tanta autem pestilentia fuit ut vehiculis cadavera
<milestone unit="section" n="4"/>
sint exportata sarracisque. tunc autem Antonini leges sepeliendi sepulchrorumque asperrimas sanxerunt, quando quidem caverunt ne quis villae adfabricaretur
<note target="n4.166.3"/>
sepulchrum, quod hodieque servatur.
<milestone unit="section" n="5"/>
et multa quidem milia pestilentia consumpsit multosque ex proceribus, quorum amplissimis Antoninus
<milestone unit="section" n="6"/>
statuas conlocavit, tantaque clementia fuit ut et sumptu publico vulgaria funera iuberet efferri
<note target="n4.166.4"/>
et vano cuidam, qui diripiendae urbis occasionem cum quibusdam consciis requirens de caprifici arbore in Campo Martio contionabundus ignem de caelo lapsurum
<note n="n4.166.1">fuit P corr., om. by P 1. </note>
<note n="n4.166.2"> a om. in P. </note>
<note n="n4.166.3"> Thus Madvig and Petschenig; uelle abfricaretur P; ne quis ubi uellet fabricaretur s. Novak. </note>
<note n="n4.166.4"> efferi Jordan; et eo ferri P 1; ferri et eo ferri P 1 corr. </note>
<pb n="p.168"/>
finemque mundi affore diceret, si ipse lapsus ex arbore in ciconiam verteretur, cum statuto tempore decidisset atque ex sinu ciconiam emisisset, perducto ad se atque confesso veniam daret. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Profecti tamen sunt paludati ambo imperatores et Victualis et Marcomannis cuncta turbantibus, aliis etiam gentibus, quae pulsae a superioribus barbaris fugerant, nisi reciperentur, bellum inferentibus.
<milestone unit="section" n="2"/>
nec parum profuit ista profectio, cum Aquileiam usque venissent, nam plerique reges et cum populis suis se retraxerunt et tumultus auctores interemerunt.
<milestone unit="section" n="3"/>
Quadi autem amisso rege suo non prius se confirmaturos eum qui erat creatus dicebant, quam id nostris
<milestone unit="section" n="4"/>
placuisset imperatoribus. Lucius tamen invitus profectus est, cum plerique ad legatos imperatorum
<milestone unit="section" n="5"/>
mitterent defectionis veniam postulantes, et Lucius quidem, quod amissus esset praefectus praetorio Furius Victorinus, atque
<note target="n4.168.1"/>
pars exercitus interisset, redeundum esse censebat; Marcus autem fingere barbaros aestimans et fugam et cetera quae securitatem bellicam ostenderent, ob hoc ne tanti apparatus mole
<milestone unit="section" n="6"/>
premerentur, instandum esse ducebat. denique transcensis Alpibus longius processerunt composueruntque omnia, quae ad munimen Italiae atque Illyrici pertinebant.
<milestone unit="section" n="7"/>
placuit autem urgente Lucio, ut prae-
<note n="n4.168.1">utque P. </note>
<note n="n4.168.2">See note to c. xiii. 1. </note>
<pb n="p.170"/>
missis ad senatum litteris Lucius Romam rediret.
<milestone unit="section" n="8"/>
via quoque 1, postquam iter ingressi sunt, sedens cum fratre in vehiculo Lucius apoplexi arreptus periit. </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit autem consuetudo Marco ut in circensium spectaculo legeret audiretque ac subscriberet, ex quo quidem saepe iocis popularibus dicitur lacessitus.
<milestone unit="section" n="2"/>
Multum sane potuerunt liberti sub Marco et Vero Geminas et Agaclytus.
<milestone unit="section" n="3"/>
Tantae autem sanctitatis fuit Marcus ut Veri vitia et celaverit et defenderit, cum ei vehementissime displicerent,
<note target="n4.170.2"/>
mortuumque eum divum appellaverit amitasque eius et sorores honoribus et salariis decretis sublevaverit atque provexerit sacrisque eum
<note target="n4.170.3"/>
plurimis
<milestone unit="section" n="4"/>
honoraverit. flaminem et Antoninianos sodales et omnes honores qui divis habentur eidem dedicavit.
<milestone unit="section" n="5"/>
nemo est principum, quem non gravis fama perstringat, usque adeo ut etiam Marcus in sermonem venerit, quod Verum vel veneno ita tulerit ut parte cultri veneno lita vulvam inciderit, venenatam partem fratri
<milestone unit="section" n="6"/>
edendam propinans et sibi innoxiam reservans, vel certe per medicum Posidippum, qui ei sanguinem intempestive dicitur emisisse. Cassius post mortem Veri a Marco descivit.
<note target="n4.170.4"/>
1Thus Bitschofsky; bia quoque P; uiaque Salm., Peter.
<note n="n4.170.2">displicer et P, but cf. c. xvi. 4.</note>
<note n="n4.170.3">cum P 1; uel eum P corr. </note>
<note n="n4.170.4">Cassius
<gap reason="omitted"/>
desciuit probably from margin of c. xxiv. 5. </note>
<note n="n4.170.1">In 169 at Altinum in Venetia; see Ver., ix. 10-11. </note>
<pb n="p.172"/>
</p></div></div></body></text></TEI>