Senatum multis cognitionibus et maxime ad se pertinentibus iudicem dedit. de statu etiam defunctorum intra quinquennium quaeri iussit. neque quisquam principum amplius senatui detulit, in senatus autem honorificentiam multis praetoriis et consularibus privatis decidenda negotia delegavit, 1This sentence Peter 1, following Dirksen, transposed to precede senatum dedit. M. Ceionius Civica Barbarus, consul 157, a brother of L. Aelius Caesar. i.e., of Asia. Verus met her at Ephesus; Ver., vii. 7. The officials in charge of the public treasury, kept in the Temple of Saturn. quo magis eorum cum exercitio iuris auctoritas cresceret. multos ex amicis in senatum adlegit cum aediliciis aut praetoriis dignitatibus. multis senatoribus verum pauperibus sine crimine dignitates tribunicias aediliciasque concessit, nec quemquam in ordinem legit, nisi quem ipse bene scisset. hoc quoque senatoribus detulit ut, quotiens de quorum capite esset iudicandum, secreto pertractaret atque ita in publicum proderet nec pateretur equites Romanos talibus interesse causis, semper autem, cum potuit, interfuit senatui, etiamsi nihil esset referendum, si Romae fuit; si vero aliquid referre voluit, etiam de Campania ipse venit, comitiis praeterea etiam usque ad noctem frequenter interfuit neque umquam recessit de curia nisi consul dixisset nihil vos moramur patres conscripti senatum. appellationibus a consule factis iudicem dedit. Iudiciariae rei singularem diligentiam adhibuit. fastis dies iudiciarios addidit, ita ut ducentos triginta dies annuos rebus agendis litibusque disceptandis constitueret. praetorem tutelarem primus fecit, cum ante tutores a consulibus poscerentur, ut diligentius de tutoribus tractaretur. de curatoribus vero, cum ante non nisi ex lege Plaetoria vel propter lasciviam So Novak; senatibus uel pauperibus s. c. senatoribus P; equitibus uel pauperibus senatoribus Peter 2, incorrectly (cf. Mommsen, RSt. II 3, p. 941, 2). prodiret P. Plattoria Jordan (cf. Savigny, Opp. Misc. II, 330); Laetoria P, Peter. vel propter dementiam darentur, ita statuit ut omnes adulti curatores acciperent non redditis causis. Cavit et sumptibus publicis et calumniis quadruplatorum intercessit adposita falsis delatoribus nota. delationes, quibus fiscus augeretur, contempsit, de alimentis publicis multa prudenter invenit, curatores multis civitatibus, quo latius senatorias tenderet dignitates, a senatu dedit. Italicis civitatibus famis tempore frumentum ex urbe donavit omnique frumentariae rei consuluit, gladiatoria spectacula omnifariam temperavit. temperavit etiam scaenicas donationes iubens ut quinos aureos scaenici acciperent, ita tamen ut nullus editor decem aureos egrederetur. vias etiam urbis atque itinera diligentissime curavit. rei frumentariae graviter providit. Datis iuridicis Italiae consuluit ad id exemplum quo Hadrianus consulares viros reddere iura praeceperat. Hispanis exhaustis Italica adlectione contra Traiani quoque praecepta verecunde consuluit, leges uineas P 1; al' uias P corr. itinera Jordan, Novak; itinerum P, Peter. exhausti P. Thus Ellis; contra tranique p. P 1; Traianique P corr.; contra iniqua p, Petschenig; Peter assumes a lacuna after contra. etiam addidit de vicensima hereditatum, de tutelis libertorum, de bonis maternis et item de filiorum successionibus pro parte materna, utque senatores peregrini quartam partem in Italia possiderent, dedit praeterea curatoribus regionum ac viarum potestatem, ut vel punirent vel ad praefectum urbi puniendos remitterent eos qui ultra vectigalia quicquam ab aliquo exegissent. ius autem magis vetus restituit quam novum fecit, habuit secum praefectos, quorum et auctoritate et periculo semper iura dictavit. usus autem est Scaevola praecipue iuris perito. Cum populo autem non aliter egit quam est actum sub civitate libera, fuitque per omnia moderantissimus in hominibus deterrendis a malo, invitandis ad bona, remunerandis copia, indulgentia liberandis fecitque ex malis bonos, ex bonis optimos, moderate etiam cavillationes nonnullorum ferens. nam cum quendam Vetrasinum famae detestandae honorem petentem moneret, ut se ab opinionibus populi vindicaret, et ille contra respondisset multos, qui secum in arena pugnassent, se praetores videre, patienter tulit, ac ne in quemquam facile vindicaret, praetorem, qui quaedam pessime egerat, non abdicare se praetura iussit, sed collegae iuris dictionem mandavit, fisco in causis compendii numquam iudicans favit. sane, quamvis esset constans, erat etiam verecundus. Posteaquam autem e Syria victor rediit frater, patris patriae nomen ambobus decretum est, cum se Marcus absente Vero erga omnes senatores atque homines moderatissime gessisset, corona praeterea civica oblata est ambobus; petiitque Lucius ut secum Marcus triumpharet. petiit praeterea Lucius ut filii Marci Caesares appellarentur. sed Marcus tanta fuit moderatione ut, cum simul triumphasset, tamen post mortem Lucii tantum Germanicum se vocaret, quod sibi bello proprio pepererat, in triumpho autem liberos Marci utriusque sexus secum vexerunt, ita tamen ut et puellas virgines veherent. ludos etiam ob triumphum decretos spectaverunt habitu triumphali. inter cetera pietatis eius haec quoque moderatio praedicanda est: funambulis post puerum lapsum culcitas subici iussit, unde hodieque rete praetenditur. Dum Parthicum bellum geritur, natum est Marcomannicum, quod diu eorum qui aderant arte suspensum est, ut finito iam Orientali bello Marco- cum om. in P. recte P 1; al' rete P corr. mannicum agi posset, et cum famis tempore populo insinuasset de bello, fratre post quinquennium reverso in senatu egit, ambos necessarios dicens bello Germanico imperatores, tantus autem terror belli Marcomannici fuit ut undique sacerdotes Antoninus acciverit, peregrinos ritus impleverit, Romam omni genere lustraverit retardatusque a bellica profectione sit. celebravit et Romano ritu lectisternia per septem dies. tanta autem pestilentia fuit ut vehiculis cadavera sint exportata sarracisque. tunc autem Antonini leges sepeliendi sepulchrorumque asperrimas sanxerunt, quando quidem caverunt ne quis villae adfabricaretur sepulchrum, quod hodieque servatur. et multa quidem milia pestilentia consumpsit multosque ex proceribus, quorum amplissimis Antoninus statuas conlocavit, tantaque clementia fuit ut et sumptu publico vulgaria funera iuberet efferri et vano cuidam, qui diripiendae urbis occasionem cum quibusdam consciis requirens de caprifici arbore in Campo Martio contionabundus ignem de caelo lapsurum fuit P corr., om. by P 1. a om. in P. Thus Madvig and Petschenig; uelle abfricaretur P; ne quis ubi uellet fabricaretur s. Novak. efferi Jordan; et eo ferri P 1; ferri et eo ferri P 1 corr. finemque mundi affore diceret, si ipse lapsus ex arbore in ciconiam verteretur, cum statuto tempore decidisset atque ex sinu ciconiam emisisset, perducto ad se atque confesso veniam daret.