<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Adversa eius temporibus haec provenerunt; fames, de qua diximus, Circi ruina, terrae motus, quo Rhodiorum et Asiae oppida conciderunt, quae omnia mirifice instauravit, et Romae incendium, quod trecentas
<milestone unit="section" n="2"/>
quadraginta insulas vel domos absumpsit, et
<note n="n3.120.1">So Borghesi and Hirschfeld; Fabium Repentinum et Cornelium Victorinum P.</note>
<note n="n3.120.2">fabula famosa Novak; famosa P; famosa voce P corr.; famosis Peter.</note>
<note n="n3.120.3">So Peter; damno P. </note>
<pb n="p.122"/>
Narbonensis civitas et Antiochense oppidum et Carthaginiense
<milestone unit="section" n="3"/>
forum arsit, fuit et inundatio Tiberis, apparuit et stella crinita, natus est et biceps puer, et
<milestone unit="section" n="4"/>
uno partu mulieris quinque pueri editi sunt. visus est in Arabia iubatus anguis maior solitis, qui se a cauda medium comedit, lues etiam in Arabia fuit. hordeum in Moesia in culminibus arborum natum
<milestone unit="section" n="5"/>
est. quattuor praeterea leones mansueti sponte se capiendos in Arabia praebuerunt.
<milestone unit="section" n="6"/>
Pharasmanes rex ad eum Romam venit plusque illi quam Hadriano detulit. Pacorum regem Laziis dedit. Parthorum regem ab Armeniorum expugnatione solis litteris reppulit. Abgarum regem ex orientis partibus
<milestone unit="section" n="7"/>
sola auctoritate deduxit, causas regales terminavit. sellam regiam Parthorum regi repetenti, quam
<milestone unit="section" n="8"/>
Traianus ceperat, pernegavit. Rhoemetalcen
<note target="n3.122.1"/>
in regnum Bosphoranum audito inter ipsum et curatorem
<note target="n3.122.2"/>
<milestone unit="section" n="9"/>
negotio remisit. Olbiopolitis contra Tauroscythas in Pontum auxilia misit et Tauroscythas usque
<milestone unit="section" n="10"/>
ad dandos Olbiopolitis obsides vicit, tantum sane
<note n="n3.122.1">rimethalcen. P.</note>
<note n="n3.122.2">Eupatorem Cary, Hist, des Rois du Bosphore, p. 64 (ed. Berol.). </note>
<pb n="p.124"/>
auctoritatis apud exteras gentes nemo habuit, cum semper amaverit pacem, eo usque ut Scipionis sententiam frequentarit, qua ille dicebat malle se unum civem servare quam mille hostes occidere. </p></div></div></body></text></TEI>