Adversa eius temporibus haec provenerunt; fames, de qua diximus, Circi ruina, terrae motus, quo Rhodiorum et Asiae oppida conciderunt, quae omnia mirifice instauravit, et Romae incendium, quod trecentas quadraginta insulas vel domos absumpsit, et So Borghesi and Hirschfeld; Fabium Repentinum et Cornelium Victorinum P. fabula famosa Novak; famosa P; famosa voce P corr.; famosis Peter. So Peter; damno P. Narbonensis civitas et Antiochense oppidum et Carthaginiense forum arsit, fuit et inundatio Tiberis, apparuit et stella crinita, natus est et biceps puer, et uno partu mulieris quinque pueri editi sunt. visus est in Arabia iubatus anguis maior solitis, qui se a cauda medium comedit, lues etiam in Arabia fuit. hordeum in Moesia in culminibus arborum natum est. quattuor praeterea leones mansueti sponte se capiendos in Arabia praebuerunt. Pharasmanes rex ad eum Romam venit plusque illi quam Hadriano detulit. Pacorum regem Laziis dedit. Parthorum regem ab Armeniorum expugnatione solis litteris reppulit. Abgarum regem ex orientis partibus sola auctoritate deduxit, causas regales terminavit. sellam regiam Parthorum regi repetenti, quam Traianus ceperat, pernegavit. Rhoemetalcen in regnum Bosphoranum audito inter ipsum et curatorem negotio remisit. Olbiopolitis contra Tauroscythas in Pontum auxilia misit et Tauroscythas usque ad dandos Olbiopolitis obsides vicit, tantum sane rimethalcen. P. Eupatorem Cary, Hist, des Rois du Bosphore, p. 64 (ed. Berol.). auctoritatis apud exteras gentes nemo habuit, cum semper amaverit pacem, eo usque ut Scipionis sententiam frequentarit, qua ille dicebat malle se unum civem servare quam mille hostes occidere.