<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Tanta sane diligentia subiectos sibi populos rexit ut omnia et omnes, quasi sua essent, curaret.
<milestone unit="section" n="2"/>
provinciae sub eo cunctae floruerunt, quadruplatores
<milestone unit="section" n="3"/>
exstincti sunt. publicatio bonorum rarior quam umquam fuit, ita ut unus tantum proscriberetur
<pb n="p.116"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
adfectatae tyrannidis reus, hoc est Atilius Titianus, senatu puniente, a quo conscios requiri vetuit, filio eius ad omnia semper adiuto. periit et Priscianus reus adfectatae tyrannidis, sed morte voluntaria, de qua coniuratione quaeri vetuit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Victus Antonini Pii talis fuit ut esset opulentia sine reprehensione, parsimonia sine sordibus, et mensa eius per proprios servos, per proprios aucupes piscatores
<milestone unit="section" n="6"/>
ac venatores instrueretur. balneum, quo usus fuisset, sine mercede populo exhibuit nec omnino
<milestone unit="section" n="7"/>
quicquam de vitae privatae qualitate mutavit, salaria multis subtraxit, quos otiosos videbat accipere, dicens nihil esse sordidius, immo crudelius, quam si rem publicam is adroderet qui nihil in eam suo labore
<milestone unit="section" n="8"/>
conferret. unde etiam Mesomedi lyrico salarium inminuit. rationes omnium provinciarum adprime
<milestone unit="section" n="9"/>
scivit et vectigalium. patrimonium privatum in filiam contulit, sed fructus rei publicae donavit.
<milestone unit="section" n="10"/>
species imperatorias superfluas et praedia vendidit et in suis propriis fundis vixit varie ac pro temporibus.
<milestone unit="section" n="11"/>
nec ullas expeditiones obiit, nisi quod ad agros suos profectus est et ad Campaniam, dicens gravem esse provincialibus comitatum principis, etiam nimis parci.
<milestone unit="section" n="12"/>
et tamen ingenti auctoritate apud omnes gentes fuit, cum in urbe propterea sederet, ut undique nuntios, medius utpote, citius posset accipere.
<note target="n3.116.1"/>
<note n="n3.116.1">al' anticipare P corr. </note>
<pb n="p.118"/>
</p></div></div></body></text></TEI>