Alanos molientis saepe refrenavit. procuratores suos et modeste suscipere tributa iussit et excedentes modum rationem factorum suorum reddere praecepit, nec umquam ullo laetatus est lucro, quo provincialis oppressus est. contra procuratores suos conquerentes libenter audivit. Iis quos Hadrianus damnaverat in senatu indulgentias petiit, dicens etiam ipsum Hadrianum hoc fuisse facturum, imperatorium fastigium ad summam civilitatem deduxit, unde plus crevit, recusantibus aulicis ministris, qui illo nihil per internuntios agente nec terrere poterant homines aliquando nec ea quae occulta non erant vendere. senatui tantum detulit imperator quantum, cum privatus esset, deferri sibi ab alio principe optavit, patris patriae nomen delatum a senatu, quod primo distulerat, cum ingenti So P corr.; terdecentes P 1. 3, and C.I.L., iii. 5211-5215. It probably took place about 145, although it is argued by Bryant (op. cit. p. 71 f.) that it is to be placed in 152. The victory is commemorated in an inscription in Rome, C I.L., vi. 1208. gratiarum actione suscepit, tertio anno imperii sui Faustinam uxorem perdidit, quae a senatu consecrata est delatis circensibus atque templo et flaminicis et statuis aureis atque argenteis; cum etiam ipse hoc concesserit, ut imago eius cunctis circensibus poneretur. statuam auream delatam a senatu positam suscepit. M. Antoninum quaestorem consulem petente senatu creavit. Annium Verum, qui postea dictus est Antoninus, ante tempus quaestorem designavit. neque de provinciis neque de ullis actibus quicquam constituit, nisi quod prius ad amicos rettulit, atque ex eorum sententia formas composuit, visus est sane ab amicis et cum privatis vestibus et domestica quaedam gerens. Tanta sane diligentia subiectos sibi populos rexit ut omnia et omnes, quasi sua essent, curaret. provinciae sub eo cunctae floruerunt, quadruplatores exstincti sunt. publicatio bonorum rarior quam umquam fuit, ita ut unus tantum proscriberetur adfectatae tyrannidis reus, hoc est Atilius Titianus, senatu puniente, a quo conscios requiri vetuit, filio eius ad omnia semper adiuto. periit et Priscianus reus adfectatae tyrannidis, sed morte voluntaria, de qua coniuratione quaeri vetuit. Victus Antonini Pii talis fuit ut esset opulentia sine reprehensione, parsimonia sine sordibus, et mensa eius per proprios servos, per proprios aucupes piscatores ac venatores instrueretur. balneum, quo usus fuisset, sine mercede populo exhibuit nec omnino quicquam de vitae privatae qualitate mutavit, salaria multis subtraxit, quos otiosos videbat accipere, dicens nihil esse sordidius, immo crudelius, quam si rem publicam is adroderet qui nihil in eam suo labore conferret. unde etiam Mesomedi lyrico salarium inminuit. rationes omnium provinciarum adprime scivit et vectigalium. patrimonium privatum in filiam contulit, sed fructus rei publicae donavit. species imperatorias superfluas et praedia vendidit et in suis propriis fundis vixit varie ac pro temporibus. nec ullas expeditiones obiit, nisi quod ad agros suos profectus est et ad Campaniam, dicens gravem esse provincialibus comitatum principis, etiam nimis parci. et tamen ingenti auctoritate apud omnes gentes fuit, cum in urbe propterea sederet, ut undique nuntios, medius utpote, citius posset accipere. al' anticipare P corr. Congiarium populo dedit, militibus donativum addidit, puellas alimentarias in honorem Faustinae Faustinianas constituit, opera eius haec exstant: Romae templum Hadriani, honori patris dicatum, Graecostadium post incendium restitutum, instauratum Amphitheatrum, sepulchrum Hadriani, templum Agrippae, Pons Sublicius, Phari restitutio, Caietae portus, Tarracinensis portus restitutio, lavacrum Ostiense, Antiatum aquae ductus, templa Lanuviana. multas etiam civitates adiuvit pecunia, ut opera vel nova facerent vel vetera restituerent, ita ut et magistratus adiuvaret et senatores urbis ad functiones suas. Hereditates eorum qui filios habebant repudiavit. primus constituit, ne poenae causa legatum relictum maneret, successorem viventi bono iudici nulli dedit nisi Orfito praefecto urbi, sed petenti, nam Gavius Maximus praefectus praetorii usque ad vicensimum annum sub eo pervenit, vir severissimus, cui Tattius Maximus successit, in cuius demortui locum duos praefectos substituit Fabium Cornelium Repentinum et Furium Victorinum. sed Repentinus fabula famosa percussus est, quod per concubinam principis ad praefecturam venisset, usque adeo sub eo nullus percussus est senator, ut etiam parricida confessus in insula deserta poneretur, quia vivere illi naturae legibus non licebat. vini olei et tritici penuriam per aerarii sui damnum emendo et gratis populo dando sedavit. Adversa eius temporibus haec provenerunt; fames, de qua diximus, Circi ruina, terrae motus, quo Rhodiorum et Asiae oppida conciderunt, quae omnia mirifice instauravit, et Romae incendium, quod trecentas quadraginta insulas vel domos absumpsit, et So Borghesi and Hirschfeld; Fabium Repentinum et Cornelium Victorinum P. fabula famosa Novak; famosa P; famosa voce P corr.; famosis Peter. So Peter; damno P. Narbonensis civitas et Antiochense oppidum et Carthaginiense forum arsit, fuit et inundatio Tiberis, apparuit et stella crinita, natus est et biceps puer, et uno partu mulieris quinque pueri editi sunt. visus est in Arabia iubatus anguis maior solitis, qui se a cauda medium comedit, lues etiam in Arabia fuit. hordeum in Moesia in culminibus arborum natum est. quattuor praeterea leones mansueti sponte se capiendos in Arabia praebuerunt. Pharasmanes rex ad eum Romam venit plusque illi quam Hadriano detulit. Pacorum regem Laziis dedit. Parthorum regem ab Armeniorum expugnatione solis litteris reppulit. Abgarum regem ex orientis partibus sola auctoritate deduxit, causas regales terminavit. sellam regiam Parthorum regi repetenti, quam Traianus ceperat, pernegavit. Rhoemetalcen in regnum Bosphoranum audito inter ipsum et curatorem negotio remisit. Olbiopolitis contra Tauroscythas in Pontum auxilia misit et Tauroscythas usque ad dandos Olbiopolitis obsides vicit, tantum sane rimethalcen. P. Eupatorem Cary, Hist, des Rois du Bosphore, p. 64 (ed. Berol.). auctoritatis apud exteras gentes nemo habuit, cum semper amaverit pacem, eo usque ut Scipionis sententiam frequentarit, qua ille dicebat malle se unum civem servare quam mille hostes occidere. Mensem Septembrem atque Octobrem Antoninum atque Faustinum appellandos decrevit senatus, sed id Antoninus respuit. nuptias filiae suae Faustinae, cum Marco Antonino eam coniungeret, usque ad donativum militum celeberrimas fecit. Verum Antoninum post quaesturam consulem fecit, cum Apollonium, quem e Chalcide acciverat, ad Tiberianam domum, in qua habitabat, vocasset, ut ei Marcum Antoninum traderet, atque ille dixisset non magister ad discipulum debet venire, sed discipulus ad magistrum, risit eum, dicens, facilius fuit Apollonio a Chalcide Romam venire quam a domo sua in Palatium, cuius avaritiam etiam in mercedibus notavit, inter argumenta pietatis eius et hoc habetur quod, cum Marcus mortuum educatorem suum fleret vocareturque ab aulicis ministris ab ostentatione pietatis, ipse dixerit: Permittite, inquit, illi, ut homo sit; neque enim vel philosophia vel imperium tollit adfectus . calchida P. in omitted in P. uetareturque P corr.; reuocareturque Cas. Praefectos suos et locupletavit et ornamentis consularibus donavit, si quos repetundarum damnavit, eorum liberis bona paterna restituit, ea tamen lege ut illi provincialibus redderent quod parentes acceperant. ad indulgentias pronissimus fuit. edita munera, in quibus elephantos et corocottas et tigrides et rhinocerotes, crocodillos etiam atque hippopotamos et omnia ex toto orbe terrarum exhibuit, centum etiam leones eum tigridibus una missione edidit.