<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et patri, cum advixit,1 religiosissime paruit, sed Hadriano apud Baias mortuo reliquias eius Romam pervexit sancte ac reverenter atque in hortis Domitiae conlocavit, etiam repugnantibus cunctis inter divos
<milestone unit="section" n="2"/>
eum rettulit, uxorem Faustinam Augustam appellari a senatu permisit. Pii appellationem recepit, patri et matri atque avis et fratribus iam mortuis statuas decretas libenter accepit, circenses natali suo dicatos non respuit aliis honoribus refutatis. clipeum Hadriano magnificentissimum posuit et sacerdotes instituit.
<milestone unit="section" n="3"/>
Factus imperator nulli eorum quos Hadrianus provexerat successorem dedit fuitque ea constantia ut septenis et novenis annis in provinciis bonos
<milestone unit="section" n="4"/>
praesides detineret. per legatos suos plurima bella gessit, nam et Britannos per Lollium Urbicum vicit legatum alio muro caespiticio summotis barbaris ducto, et Mauros ad pacem postulandam coegit, et
<note n="n3.110.1">cum aduixit P 1; quoad uixit P corr.; dum aduixit Salm; cum aduixerit Peter. </note>
<pb n="p.112"/>
Germanos et Dacos et multas gentes atque Iudaeos
<milestone unit="section" n="5"/>
rebellantes contudit per praesides ac legatos, in Achaia etiam atque Aegypto rebelliones repressit. </p></div></div></body></text></TEI>