Et patri, cum advixit,1 religiosissime paruit, sed Hadriano apud Baias mortuo reliquias eius Romam pervexit sancte ac reverenter atque in hortis Domitiae conlocavit, etiam repugnantibus cunctis inter divos eum rettulit, uxorem Faustinam Augustam appellari a senatu permisit. Pii appellationem recepit, patri et matri atque avis et fratribus iam mortuis statuas decretas libenter accepit, circenses natali suo dicatos non respuit aliis honoribus refutatis. clipeum Hadriano magnificentissimum posuit et sacerdotes instituit. Factus imperator nulli eorum quos Hadrianus provexerat successorem dedit fuitque ea constantia ut septenis et novenis annis in provinciis bonos praesides detineret. per legatos suos plurima bella gessit, nam et Britannos per Lollium Urbicum vicit legatum alio muro caespiticio summotis barbaris ducto, et Mauros ad pacem postulandam coegit, et cum aduixit P 1; quoad uixit P corr.; dum aduixit Salm; cum aduixerit Peter. Germanos et Dacos et multas gentes atque Iudaeos rebellantes contudit per praesides ac legatos, in Achaia etiam atque Aegypto rebelliones repressit. Alanos molientis saepe refrenavit. procuratores suos et modeste suscipere tributa iussit et excedentes modum rationem factorum suorum reddere praecepit, nec umquam ullo laetatus est lucro, quo provincialis oppressus est. contra procuratores suos conquerentes libenter audivit. Iis quos Hadrianus damnaverat in senatu indulgentias petiit, dicens etiam ipsum Hadrianum hoc fuisse facturum, imperatorium fastigium ad summam civilitatem deduxit, unde plus crevit, recusantibus aulicis ministris, qui illo nihil per internuntios agente nec terrere poterant homines aliquando nec ea quae occulta non erant vendere. senatui tantum detulit imperator quantum, cum privatus esset, deferri sibi ab alio principe optavit, patris patriae nomen delatum a senatu, quod primo distulerat, cum ingenti So P corr.; terdecentes P 1. 3, and C.I.L., iii. 5211-5215. It probably took place about 145, although it is argued by Bryant (op. cit. p. 71 f.) that it is to be placed in 152. The victory is commemorated in an inscription in Rome, C I.L., vi. 1208. gratiarum actione suscepit, tertio anno imperii sui Faustinam uxorem perdidit, quae a senatu consecrata est delatis circensibus atque templo et flaminicis et statuis aureis atque argenteis; cum etiam ipse hoc concesserit, ut imago eius cunctis circensibus poneretur. statuam auream delatam a senatu positam suscepit. M. Antoninum quaestorem consulem petente senatu creavit. Annium Verum, qui postea dictus est Antoninus, ante tempus quaestorem designavit. neque de provinciis neque de ullis actibus quicquam constituit, nisi quod prius ad amicos rettulit, atque ex eorum sententia formas composuit, visus est sane ab amicis et cum privatis vestibus et domestica quaedam gerens. Tanta sane diligentia subiectos sibi populos rexit ut omnia et omnes, quasi sua essent, curaret. provinciae sub eo cunctae floruerunt, quadruplatores exstincti sunt. publicatio bonorum rarior quam umquam fuit, ita ut unus tantum proscriberetur adfectatae tyrannidis reus, hoc est Atilius Titianus, senatu puniente, a quo conscios requiri vetuit, filio eius ad omnia semper adiuto. periit et Priscianus reus adfectatae tyrannidis, sed morte voluntaria, de qua coniuratione quaeri vetuit. Victus Antonini Pii talis fuit ut esset opulentia sine reprehensione, parsimonia sine sordibus, et mensa eius per proprios servos, per proprios aucupes piscatores ac venatores instrueretur. balneum, quo usus fuisset, sine mercede populo exhibuit nec omnino quicquam de vitae privatae qualitate mutavit, salaria multis subtraxit, quos otiosos videbat accipere, dicens nihil esse sordidius, immo crudelius, quam si rem publicam is adroderet qui nihil in eam suo labore conferret. unde etiam Mesomedi lyrico salarium inminuit. rationes omnium provinciarum adprime scivit et vectigalium. patrimonium privatum in filiam contulit, sed fructus rei publicae donavit. species imperatorias superfluas et praedia vendidit et in suis propriis fundis vixit varie ac pro temporibus. nec ullas expeditiones obiit, nisi quod ad agros suos profectus est et ad Campaniam, dicens gravem esse provincialibus comitatum principis, etiam nimis parci. et tamen ingenti auctoritate apud omnes gentes fuit, cum in urbe propterea sederet, ut undique nuntios, medius utpote, citius posset accipere. al' anticipare P corr.