<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Genus sane adoptionis tale fertur: mortuo Helio Vero, quem sibi Hadrianus adoptaverat et Caesarem
<milestone unit="section" n="2"/>
nuncupaverat, dies senatus habebatur; eo Arrius Antoninus soceri vestigia levans
<note target="n3.106.4"/>
venit atque idcirco
<milestone unit="section" n="3"/>
ab Hadriano dicitur adoptatus. quae causa sola esse adoptionis nec potuit omnino nec debuit, maxime cum et semper rem publicam bene egisset Antoninus
<note n="n3.106.1">cilici P 1 (for cidici; Salm.); cilicie (i.e. ae) P corr.</note>
<note n="n3.106.2">So Peter; monitus sed penitus eius P; monitus est penatibus eius Cas.; monitus se dis penatibus eius Salm.</note>
<note n="n3.106.3">de om. in P, supplied by Jordan.</note>
<note n="n3.106.4">uel lauans P corr. </note>
<pb n="p.108"/>
et in proconsulatu se sanctum gravemque praebuisset.
<milestone unit="section" n="4"/>
ergo cum eum Hadrianus adoptare se velle publicasset, acceptum est spatium deliberandi, utrum adrogari ab
<milestone unit="section" n="5"/>
Hadriano vellet, adoptionis lex huiusmodi data est, ut quemadmodum Antoninus ab Hadriano adoptabatur ita sibi ille adoptaret M. Antoninum, fratris uxoris suae filium, et L. Verum, Helii Veri, qui ab Hadriano adoptatus fuerat, filium, qui postea Verus
<milestone unit="section" n="6"/>
Antoninus est dictus, adoptatus est V. kal. Mart. die, in senatu gratias agens quod de se ita sensisset
<milestone unit="section" n="7"/>
Hadrianus, factusque est patri et in imperio proconsulari
<milestone unit="section" n="8"/>
et in tribunicia potestate collega, huius primum hoc fertur quod, cum ab uxore
<note target="n3.108.1"/>
argueretur quasi parum nescio quid suis largiens, dixerit:
<q> Stulta, posteaquam ad imperium transivimus, et
<milestone unit="section" n="9"/>
illud quod habuimus ante perdidimus.</q>
congiarium
<milestone unit="section" n="10"/>
populo
<note target="n3.108.2"/>
de proprio dedit et ea quae pater promiserat, et ad opera Hadriani plurimum contulit et aurum coronarium, quod adoptionis suae causa oblatum fuerat, Italicis totum, medium provincialibus reddidit.
<note n="n3.108.1">ab uxore P corr. (P 1 omits ab); uxor Mommsen; cum ab uxore argueretur quasi carum (or rarum) nescio quid suis largiens Salm.</note>
<note n="n3.108.2">militibus, before populo in P, deleted, by Jordan; militibus ac populo vulg. </note>
<pb n="p.110"/>
</p></div></div></body></text></TEI>