<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit vir forma conspicuus, ingenio 1 clarus, moribus clemens, nobilis vultu, placidus ingenio, singularis
<note target="n3.102.2"/>
eloquentiae, nitidae litteraturae, praecipue sobrius, diligens agri cultor, mitis, largus, alieni abstinens, et omnia haec cum mensura et sine iactantia,
<milestone unit="section" n="2"/>
in cunctis postremo laudabilis et qui merito Numae
<milestone unit="section" n="3"/>
Pompilio ex bonorum sententia comparatur.
<note target="n3.102.3"/>
Pius cognominatus est a senatu, vel quod soceri fessi iam aetatem manu praesente senatu levaret (quod quidem non satis magnae pietatis est argumentum, cum impius sit magis qui ista non faciat, quam pius qui debitum
<milestone unit="section" n="4"/>
reddat 4), vel quod eos quos Hadrianus per malam
<milestone unit="section" n="5"/>
valetudinem occidi iusserat, reservavit, vel quod Hadriano contra omnium studia post mortem munitos
<milestone unit="section" n="6"/>
atque immensos honores decrevit, vel quod, cum se
<note n="n3.102.1">ingenio deleted by Peter, following Salm., who divides: forma conspicuus, clarus moribus, clemens, nobilis, uultu placidus, ingenio singulari, eloquentiae nitidae, litteraturae praecipuae, sobrius, diligens agri cultor, etc.; P punctuates: forma conspicuus ingenio clarus. moribus clemens. nobilis uultu placidus ingenio. singulari eloquentiae. nitidae litteraturae. praecipue sobrius. diligens. agri cultor., etc. </note>
<note n="n3.102.2">singularis P corr.</note>
<note n="n3.102.3">conparatus P; conparetur Kellerbauer. </note>
<note n="n3.102.4">quod quidem
<gap reason="omitted"/>
reddat suspected as a marginal comment by Kellerbauer, probably rightly. </note>
<pb n="p.104"/>
Hadrianus interimere vellet, ingenti custodia et
<milestone unit="section" n="7"/>
diligentia fecit, ne id posset admittere, vel quod vere natura clementissimus et nihil temporibus suis
<milestone unit="section" n="8"/>
asperum fecit. idem faenus trientarium, hoc est minimis usuris, exercuit, ut patrimonio suo plurimos adiuvaret.
<milestone unit="section" n="9"/>
Fuit quaestor liberalis, praetor splendidus, consui
<milestone unit="section" n="10"/>
cum Catilio Severo, hic in omni privata vita
<note target="n3.104.1"/>
in agris frequentissime vixit, sed clarus in locis omnibus
<milestone unit="section" n="11"/>
fuit. ab Hadriano inter quattuor consulares, quibus Italia committebatur, electus est ad eam partem Italiae regendam in qua plurimum possidebat, ut Hadrianus viri talis et honori consuleret et quieti. </p></div></div></body></text></TEI>