Fuit vir forma conspicuus, ingenio 1 clarus, moribus clemens, nobilis vultu, placidus ingenio, singularis eloquentiae, nitidae litteraturae, praecipue sobrius, diligens agri cultor, mitis, largus, alieni abstinens, et omnia haec cum mensura et sine iactantia, in cunctis postremo laudabilis et qui merito Numae Pompilio ex bonorum sententia comparatur. Pius cognominatus est a senatu, vel quod soceri fessi iam aetatem manu praesente senatu levaret (quod quidem non satis magnae pietatis est argumentum, cum impius sit magis qui ista non faciat, quam pius qui debitum reddat 4), vel quod eos quos Hadrianus per malam valetudinem occidi iusserat, reservavit, vel quod Hadriano contra omnium studia post mortem munitos atque immensos honores decrevit, vel quod, cum se ingenio deleted by Peter, following Salm., who divides: forma conspicuus, clarus moribus, clemens, nobilis, uultu placidus, ingenio singulari, eloquentiae nitidae, litteraturae praecipuae, sobrius, diligens agri cultor, etc.; P punctuates: forma conspicuus ingenio clarus. moribus clemens. nobilis uultu placidus ingenio. singulari eloquentiae. nitidae litteraturae. praecipue sobrius. diligens. agri cultor., etc. singularis P corr. conparatus P; conparetur Kellerbauer. quod quidem reddat suspected as a marginal comment by Kellerbauer, probably rightly. Hadrianus interimere vellet, ingenti custodia et diligentia fecit, ne id posset admittere, vel quod vere natura clementissimus et nihil temporibus suis asperum fecit. idem faenus trientarium, hoc est minimis usuris, exercuit, ut patrimonio suo plurimos adiuvaret. Fuit quaestor liberalis, praetor splendidus, consui cum Catilio Severo, hic in omni privata vita in agris frequentissime vixit, sed clarus in locis omnibus fuit. ab Hadriano inter quattuor consulares, quibus Italia committebatur, electus est ad eam partem Italiae regendam in qua plurimum possidebat, ut Hadrianus viri talis et honori consuleret et quieti.