<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit statura elevata decorus, sed cum esset longus et senex incurvareturque, tiliaciis tabulis in
<milestone unit="section" n="2"/>
pectore positis fasciabatur, ut rectus incederet. senex etiam, antequam salutatores venirent, panem siccum comedit ad sustentandas vires, fuit voce rauca et sonora cum iucundidate.
<milestone unit="section" n="3"/>
A senatu divus est appellatus cunctis certatim adnitentibus, cum omnes eius pietatem clementiam ingenium sanctimoniam laudarent. decreti etiam sunt omnes honores qui optimis principibus ante
<milestone unit="section" n="4"/>
delati sunt. meruit et flaminem et circenses et templum et sodales Antoninianos solusque omnium prope principum prorsus sine
<note target="n3.130.2"/>
civili sanguine et hostili, quantum ad se ipsum pertinet, vixit et qui rite comparetur Numae, cuius felicitatem pietatemque et securitatem caerimoniasque semper obtinuit.
<note n="n3.130.1">signum Novak (so Peter 1); signatum P; signum tum Peter</note>
<note n="n3.130.2">with Petschenig. line omitted in P. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>