Amicis suis in imperio suo non aliter usus est quam privatus, quia et ipsi numquam de eo cum libertis per fumum aliquid vendiderunt; si quidem libertis suis severissime usus est. amavit histrionum artes, piscando se et venando multum oblectavit et deambulatione cum amicis atque sermone, vindemias privati modo cum amicis agebat. rhetoribus et philosophis per omnes provincias et honores et salaria detulit, orationes plerique alienas esse dixerunt, quae sub eius nomine feruntur; Marius Maximus eius proprias fuisse dicit, convivia cum amicis et privata communicant et publica nec ullum sacrificium per vicarium fecit, nisi cum aeger fuit. cum sibi et filiis honores peteret, omnia quasi privatus fecit. frequentavit et ipse amicorum suorum convivia, inter cum tigridibus, in P before exhibuit, placed after leones by Peter, deleted by Salm. and Novak. alia etiam hoc civilitatis eius praecipuum argumentum est quod, cum domum Homulli visens miransque columnas porphyreticas requisisset, unde eas haberet, atque Homullus ei dixisset, cum in domum alienam veneris, et mutus et surdus esto, patienter tulit, cuius Homulli multa loca semper patienter accepit. Multa de iure sanxit ususque est iuris peritis Vindio Vero, Salvio Valente, Volusio Maeciano, Ulpio Marcello et Diavoleno. seditiones ubicumque factas non crudelitate sed modestia et gravitate compressit. intra urbes sepeliri mortuos vetuit, sumptum muneribus gladiatoriis instituit, vehicularium cursum summa diligentia sublevavit. omnium quae gessit et in senatu et per edicta rationem reddidit. Periit anno septuagensimo, sed quasi adulescens desideratus est. mors autem eius talis fuisse narratur: cum Alpinum caseum in cena edisset avidius, nocte reiectavit atque alia die febre commotus est. tertia die, cum se gravari videret, Marco Antonino rem publicam et filiam praesentibus praefectis commendavit Fortunamque auream, quae in cubiculo M. Valerius Homullus, cos. in 152. He tried to arouse the suspicion of Pius against Lucilla, Marcus' mother; see Marc, vi 9. As incorporated in the Digesta and the Codex of Justinian, these deal with the questions of inheritances, adoption and guardianship, manumission, and the treatment of slaves by their masters. Verus, Maecianus and Marcellus are frequently cited in the Digesta. Maecianus was Marcus' instructor in law; see Marc, iii. 6. Apparently an error for Iavolenus (Priscus), the celebrated jurist. He, however, was an older contemporary of Pliny, principum poni solebat, transferri ad eum iussit, signum tribuno aequanimitatis dedit atque ita conversus quasi dormiret, spiritum reddidit apud Lorium. alienatus in febri nihil aliud quam de re publica et de iis regibus quibus irascebatur locutus est. privatum patrimonium filiae reliquit, testamento autem omnes suos legatis idoneis prosecutus est. Fuit statura elevata decorus, sed cum esset longus et senex incurvareturque, tiliaciis tabulis in pectore positis fasciabatur, ut rectus incederet. senex etiam, antequam salutatores venirent, panem siccum comedit ad sustentandas vires, fuit voce rauca et sonora cum iucundidate. A senatu divus est appellatus cunctis certatim adnitentibus, cum omnes eius pietatem clementiam ingenium sanctimoniam laudarent. decreti etiam sunt omnes honores qui optimis principibus ante delati sunt. meruit et flaminem et circenses et templum et sodales Antoninianos solusque omnium prope principum prorsus sine civili sanguine et hostili, quantum ad se ipsum pertinet, vixit et qui rite comparetur Numae, cuius felicitatem pietatemque et securitatem caerimoniasque semper obtinuit. signum Novak (so Peter 1); signatum P; signum tum Peter with Petschenig. line omitted in P.